Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

R 35

[1] RIGEO -es -ui, esse vel fieri rigidum, scilicet durere, algere, torpere, horrere, sicut cum capilli eriguntur; [2] unde rigidus -a -um, et comparatur; unde rigide -ius -me adverbium [3] et hec rigiditas -tis et rigido -as, rigidum facere. [4] Item a rigeo hic rigor -ris, durities, rigiditas, et rigesco -is inchoativum, [5] et hec religio, quia rigida sit, vel a religo -as vel religo -gis, sicut supra diximus. [6] Rigeo componitur dirigeo, irrigeo, obrigeo. Rigeo et eius composita neutra sunt et carent supino et faciunt preteritum in -gui et corripiunt hanc sillabam ri-.