Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

R 19

[1] RECI, idest iterum vel retro, unde per compositionem reciproco -as et recupero -as, sicut superius distinximus. [2] Item a reci hic et hec et hoc recens -tis, idest novus, sed recens nascitur, novum fìt; et comparatur; [3] unde recenter -ius -me adverbium et hec recentia -e et recento -as, ad recentiam ducere, et est activum. [4] Item a recens recentulus -a -um, aliquantulum recens; et componitur perrecens, quamrecens, idest valde recens. [5] Item a reci hoc recinum vel ricinium, matronale operimentum, quedam scilicet vestis vel pallium; vel dicitur sic quasi reicinum, quia dimidia eius pars retro abicitur; idem et a Grecis dicitur stole; vel dicitur a reicio -cis. [6] Unde ricinitus vel riciniatus -a -um, ricinio vestitus.