Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 140

[1] PLICO -as, -cui vel -cavi, -citum vel -catum, plicas facere vel plicis aptare; [2] unde hec plica -ce, et componitur cum sine et dicitur hic et hec et hoc simplex -cis, quasi sine plica vel partium vel fallacie, et comparatur -or -mus, [3] unde simpliciter -ius -me adverbium et hec simplicitas -tis. [4] Item invenitur simplus -a -um, similiter a sine et plica, et differì a simplici, quia simplex est quod caret parte, sed simplum est quod habet partes omnes eiusdem generis et eiusdem speciei, [5] ut elementum ignis simplum est, quia quelibet pars eius ignis est, et sic quicquid constat ex partibus omnibus eiusdem generis cum toto simplum dicitur. [6] Item simplum quasi tantundem, idest non duplum vel triplum et cetera, ut cum dicitur 'hoc est duplum illius vel triplum, sed hoc est simplum'. Et similiter a precedentibus numeris et plica componuntur omnia alia numeralia que ponderalia dicuntur, nisi in eorum compositione inveniantur duo vel plura ponderalia: [7] ut duplus -a -um a duo et plica, unde duplo -as, duplum facere; [8] triplus -a -um a tria et plica, unde triplo -as, triplum facere; [9] et similiter compone que restant, quadruplus, quincuplus, sescuplus, septuplus, [10] et a singulis descendunt verba, quadruplare, quincuplare: signifìcationes facile erit diligenti distinguere. [11] Item plica componitur cum bis, et dicitur hic et hec et hoc biplex -cis; [12] et cum alter, et dicitur hic et hec et hoc alterplex -cis in eodem sensu, scilicet duplex animo, fraudulentus, et utrumque comparatur; [13] unde hec biplicitas et alterplicitas, idest duplicitas, fraudulentia. [14] Item plica componitur hec multiplica -ce, vestis multas habens plicas, [15] et hec vestiplica -ce, femina que plicat vestes. [16] Item plico componitur applico -as, -cui vel -cavi, -citum vel -catum, complico -as, -cui vel -cavi, -citum vel -catum, idest simul plicare, [17] unde hic et hec et hoc complex -cis, in malo consentiens, alterius dolo simul consentiens, et proprie quidem complex qui aliquo peccato vel crimine est alteri applicitus: ad malum semper, ad bonum nunquam dicimus complicem; [18] unde hec complicitas -tis, concors inter duos vel plures dolositas, in malo consensus; [19] displico -as, deorsum a plica ponere; [20] duplico -as, unde duplex -cis, et comparatur, unde dupliciter -ius -me adverbium et hec duplicitas; [21] explico -as, ordinare, digerere, distendere, extra plicam ponere, solvere, aperire, [22] unde explicit et expliciunt verbum defectivum, idest finitur et terminatur vel finiuntur et terminantur, nec invenitur de eo plus; [23] et inde, vel ab explico, explicitus -a -um, extensus vel fìnitus et determinatus, et componitur inexplicitus -a -um; [24] implico -as, impedire; interplico -as; [25] multiplico -as, unde multiplicatio et multiplex, et comparatur, [26] unde multipliciter -ius -me adverbium et multiplicitas; [27] quadruplico -as; reduplico -as; [28] supplico -as, subtus se plicare et humiliare ad rogandum, et construitur in eodem sensu cum dativo et accusativo, ut 'supplico tibi' et 'supplico te', [29] unde hic et hec supplex -cis, qui supplicat, vel damnatus: nam qui damnatus est supplex est et humilis; [30] unde suppliciter et hec supplicitas et hoc supplicium, idest tormentum, pena pro qua supplicatur; et supplicium idest supplicatio: mos enim erat antiquitus ut de rebus supplicum, idest damnatorum, donaria, idest tempia, deorum ampliarentur, et ideo supplicia ponuntur pro supplicationibus, [31] unde et supplicium proprie dicitur cum quis ita damnatur ut bona eius consecrentur et in publicum ad opus templorum vel fisci redigantur; [32] triplico -as, unde triplex -cis, et hinc tripliciter et hec triplicitas. Plico cum omnibus suis compositis est activum, preter supplico, quod est neutrum secundum quod construitur cum dativo. [33] Item plico facit preteritum in -cui et -cavi et supinum in -citum vel in -catum; composita tamen ab eo et aliquo nomine faciunt in -cavi preteritum et supinum in -catum, ut 'multiplicavi -catum, triplicavi -catum', sed composita ab eo et prepositionibus faciunt preteritum in -cui et in -cavi et supinum in -citum et in -catum, sed frequentius in -cui et in -citum et raro in -cavi et in -catum, preter supplico -as, quod tantum facit preteritum in -cavi et supinum in -catum. Item omnia corripiunt hanc sillabam, scilicet pli-.