P 131
[1] PLATOS grece, latine dicitur latum vel latitudo, [2] unde hec platanus, quedam arbor a latitudine foliorum sic dieta, [3] et hic Plato, quidam philosophus a latitudine armorum sic dictus, [4] unde platonicus -a -um et hic et hec platonista -e, qui sequitur Platonem vel studet in eo. [5] Item a platos hec platea -ee, lata et spatiosa via, unde platealis -e. [6] Item a platos planus -a -um, et comparatur -nior -simus, unde piane -ius -me adverbium, [7] et hec planitas et hec planitudo et hec planities -ei. [8] Item a planus vel platos hec planca -ce, quia plana sit et lata, idest tabula vel asser, [9] unde plancula diminutivum et plancella diminutivum, et plancus -a -um, qui planos habet pedes et latos ad instar plance; [10] et hoc pluteum -ei, idest armarium, a plancis que ibi susternuntur, idest tabulis ligneis a quibus libri sustentantur; Iuvenalis 'et iubet archetipos pluteum servare Cloantas'. Et pluteum dicitur scriptorium supra quod scribitur; Persius (1, 106) 'nec pluteum cedit nec demorsos sapit ungues'. Item pluteum dicitur tabulatum vel cratis crudo corio intexta, que in opere faciendo hosti obicitur; Lucanus. [11] Item a planus hec pianta -e, scilicet planities pedum, quia piante non sunt rotunde ut in quadrupedibus: non enim homo, cum sit bipes, posset stare; et sunt piante anteriores partes, que et de multis ossibus Constant; calx prima pars piante, sic dictus a callo quo terram calcamus, et hinc et calcaneus. [12] Item pianta dicitur olus quod plantatur et ramus arborum qui inseritur, unde hec plantula diminutivum; [13] et hec plantago -nis, quedam herba, quia pianta eius adhereat terre; [14] et hic et hec plantaris -re, ad plantam pertinens, et hoc plantare -ris, pianta arboris proprie. Differunt tamen, quia piante sunt rapte de summitate arborum, sed plantaria que cum radicibus et terra avelluntur et alibi plantantur. [15] Et hoc plantarium, idem quod plantare. [16] Item a pianta pianto -as, plantas vel plantaria ponete, plantis inserere, implere, [17] et pianto -as, per plantam decipere; [18] et componitur compianto -as, deplanto -as, idest vai de plantare vel plantas auferre; [19] replanto -as, supplanto -as, idest decipere, et proprie per plantam, quod fìt cum latenter plantam ex transverso iacimus inter plantas alterius; unde Esau de Iacob 'en supplantavit me altera vice'.