Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 128

[1] Hec PLAGA -e, idest vulnus, vibex, quasi flaga, quia cum quodam strepitu et flatu et flagris plage corpori infiguntur; [2] unde plaga quandoque dicitur tractus vel pars celi, eadem et clima, et simpliciter pro patria vel vico aliquo accipitur; [3] plaga rete vel potius funis retis: proprie quidem plage sunt funes illi quibus retia tenduntur circa imam et summam partem, sed ponitur quandoque pro ipsis retibus; Ovidius in II Metamorphoseos nexilibus plagis silvas Erimantidos ambit'. Et nota quod plaga pro vulnere primam producit, in aliis signifìcationibus eam corripit. [4] Et a plaga pro vulnere plagius -a -um, idest plagas faciens vel curans, vel obliquus, quia plage faciunt hominem obliquati; [5] unde hic plagiator et hic plagiarius -rii in eodem sensu, scilicet venditor hominum, vel seductor vel deceptor, scilicet qui seducit et sollicitat pueros et servos alienos, vel qui mancipium aut pecus alienum seducendo distrahit; et dicitur a plagio, idest obliquo, quia non recta via grassatur, sed pelliciendo dolis et pollicendo. [6] Item plagiarius vel plagarius potest dici retiarius, vel plagas faciens vel inferens vel curans, ut est medicus. [7] Et plagius componitur plagideuteri, IIII soni vel a latere deuteri, [8] plagitriti, VI soni vel a latere triti. [9] Item a plaga hec plagula et hec plagelia, ambo diminutiva, idest parva plaga, [10] et plagiosus -a -um vel plagosus -a -um, plagis plenus. [11] Plaga componitur cum oxi, quod est acutum, et dicitur hic plagioxippus, idest acutam inferens plagam. Hoc nomine dicuntur hominum venditores, quia acuta inferunt vulnera; Cicero 'videte, iudices, quemadmodum plagioxippus ille me tractavit'. [12] Item a plaga piago -as vel plagio -as, idest verberare, vulnerare, plagis affligere.