Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 118

[1] Hic et hec POTIS -e, idest possibilis vel potens, et comparatur -tior -simus, sed hec comparano est tantum secundum vocem, quia signifìcationem mutant: potior enim et potissimus est melior et optimus; [2] unde potiter -ius -me adverbium, et potissime quandoque ponitur pro maxime vel precipue; [3] et nota quod pos -tis invenitur pro potis, unde Cato 'hoc bibe quod pos sis si tu vis vivere sanus', [4] et componitur cum conet dicitur hic et hec compos -tis, idest potens, voti sui assecutor, cui omnia succedunt ad votum; [5] et cum in et dicitur hic et hec impos -tis, idest non potens, qui votum suum ad effectum ducere non potest; [6] et hinc duo verba compotio -is -ivi, impotio -is -ivi: compotio -is, idest investire, 'mando vobis ut compotiatis eum prebenda sua'; impotio -is est contrarium, scilicet disvestire. [7] Item componitur cum pre et dicitur hic et hec prepos -tis, valde vel pre aliis potens. [8] Item componitur cum sum et dicitur possum -tes, de quo postea tractabitur. [9] Item a potis potior -tiris vel -teris potitus sum, idest frui, uti, et construitur sic: 'potior illam rem' et 'illa re' et 'illius rei', et invenitur secundum tertiam et secundum quartam coniugationem, sed in infinitivo tantum est quarte coniugationis, dicitur enim potiri et non poti.