Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 117

[1] POTO -as -avi -atum, idest potum dare, unde (Vulg. psalm. 68, 22) 'potaverunt me aceto', et potare idest bibere, et nota quod supina eius sincopantur et dicitur potum -tu, et sepius inveniuntur sincopata quam integra, unde verbalia et participia ab eis formata sepius inveniuntur sincopata quam integra; [2] unde hic potator vel potor, et hinc potatorius -a -um vel potorius -a -um, [3] et hec potatrix vel potrix, unde potatricula diminutivum et potricula diminutivum, [4] et potatus -a -um vel potus -a -um, et hic potatus vel potus -tus, idest actus vel passio potandi vel quod intra calicem datur, [5] et hec potatio vel potio -nis per sincopam: potio idem est quod potatio, vel confectio ex vino et herbis, vel medicina, quia potatur. [6] Unde potiono -as vel potionor -aris, idest potionem dare, unde Ieronimus in secundo Supra Ysaiam 'Ieremias cui dictum est accipe calicem hunc et potionabis omnes gentes inde'. [7] Item a poto potito -as frequentativum; unde Plautus 'tecum eque post eam una pocula potitet'; [8] et potisso -as -avi, idest frequenter et parum bibere, et in eodem sensu dicebatur antiquitus pitisso -as, unde Terentius in secunda comedia 'quantum vini michi pitissando absumpsit'. [9] Item a poto hoc poculum -li, quasi potulum, idest potus vel vas quodcumque cum quo bibitur; Virgilius (ecl. 3, 44) 'et nobis idem Alchimedon duo pocula fecit'; [10] et inde poculo -as, poculum dare, propinare. [11] Item a poto hic puteus -ei, quasi potans, et omnis puteus est fons et non e contrario: si in promptu et superficie sit aqua, fons tantum dicitur; si autem in alto et profundo sit, puteus est; [12] unde hic puteolus -li diminutivum et putealis -e [13] et hoc Puteal -lis, quidam locus ubi pecunie distribuebantur ad usuram, et dicebatur Puteal -lis quia sepe ibi perdebantur pecunie distribute ac si essent in puteum demisse et proiecte, vel quia ibi hauriebatur pecunia sicut de puteo aqua; unde Oratius 'mandabo siccis forum Putealque Libonis', et Oratius (Pers. 4, 49) 'si Puteal multa cautus vibice flagellas'. [14] Poto componitur compoto -as, simul potare, expoto -as, idest valde vel ex toto potare, repoto -as, iterum potare vel retro. Poto pro dare potum cum suis compositis est activum, pro bibere neutrum, et producunt hanc sillabarti, scilicet po-.