Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 93

[1] PYSTIS grece dicitur fides, unde pisticus -a -um, idest fìdelis, unde nardum pisticum, idest fìdele, purum, non adulteratum commixtione aliarum rerum, [2] et hec pistacia -e, quedam arbor, quia cortex pomi eius nardi pistici odorem referat. [3] Item a pistis hec Pistoris -ris, penultima correpta, quedam civitas que a quibusdam modo dicitur Pistoria, ab aliis Pistorium, sed hoc fìt ex consuetudine vulgaris sermonis: proprie enim dicitur Pistoris, ut penultimam corripiat et nominativus sit par genitivo in sillabis, et hoc ponit Priscianus aperte in tractatu de nomine. [4] Si vero inveniatur ibi Pistor pro nominativo predicti nominis, dicendum est litteram ibi esse corruptam et ideo emendanda est. Et dicitur sic a fidelitate quam solebat habere; [5] unde hic et hec pistoriensis -e. Quidam tamen dicunt quod Pistoris sit dieta ab abundantia pistorum.