P 87
[1] PINSO -is -sui pinsere pistum vel pinsum, panem facere, pastam deducere, vel terere, [2] unde hic pistor, qui panem facit, et hec pistrix -cis, femina que pinsit, [3] et hec pistrix, quoddam monstrum marinum, scilicet balena, ut dicunt; sed Pistris per s nomen fuit cuiusdam navis Enee, unde Virgilius. [4] Item a pistrix pistrio -is -strivi, panem facee, pastam ducere, [5] unde pistritus -a -um et hic pistrio -nis, qui pistrit, et hoc pistrinum, locus ubi pistritur, idest molendinum vel furnus, [6] unde hec pistrilla -e pro eodem; Terentius in Adelphis 'apud ipsum locum est pistrilla et ex adverso fabrica'. Vel pistrinum dicitur quasi pilistrinum a pilo, quia pilo antea tundebant ibi et fìndebant granum, unde et apud veteres non molitores dicti sed pistores, quasi pinsores a pinsendis granis frumenti, idest terendis; [7] molarum enim usus nondum erat, sed granum pilo ibi fìndebant; unde et Virgilius 'nunc torrete flammis fruges, nunc frangite saxo'; [8] et hinc tractum est ut dicatur pistrinum pena servilis, quia servi in pistrinum mittebantur ligati et ibi ad modum iumentorum molam trahebant, unde Terentius; et secundum hoc videtur pistrinum magis proprie dici molendinum quam furnus, usus tamen noster habet ut pistrinum vel pistrilla dicatur furnus, potius a pinsendo quam a pilo. [9] Item a pistrio pistricius -a -um, idest mixtus ex multis vel ex diversis, sicut electuarium. [10] Item a pinso pinsus -a -um, idest pistritus, vel pinsus idest tritus, tunsus, a pindor -ris, de quo postea dicetur. [11] Item a pinso hec pista -e, idest pasta, et hec pinsio -nis, unde hec pinsiuncula -e diminutivum, [12] et hec pinsa -e, idest magis, idest instrumentum pinsendi, unde quidam 'nec pinsis pinsui nec molis molui'; unde hec pinsula -e diminutivum. [13] Item a pinso pinso -as frequentativum, a quo pinsito -as, aliud frequentativum. [14] Item a pinso -is pindo -is -di pinsum, idest pilo tundere, terere, [15] et a pindo vel pinso hoc pistillum et hoc pistellum, quod et masculini generis invenitur, hic pistillus vel pistellus, cum quo piper vel aliud teritur in mortario, [16] et hec pila -e, instrumentum concavum in quo teritur frumentum vel aliud; [17] unde hic pilus -li, instrumentum cum quo teritur vel tunditur, [18] et hoc pigmentum -ti, quasi pilimentum, idest in pila tunsum, quia in pila pilo aguntur et tunduntur; [19] unde pigmentarius -a -um et hic pigmentarius, qui facit vel vendit pigmenta, et pigmentatus -a -um, pigmento mixtus vel conditus. [20] Item a pila hoc pilumen -nis, quicquid in pila tunditur, vel potius quod proicitur a rebus vel granis in pila tunsis; [21] et pilo -as, in pila tundere, batere, terere; vel pilare idest rapere, [22] et hinc dictus est Pilatus, quod interpretatur os malleatoris, quia, dum Christum ore suo iustifìcat et condemnat, more malleatoris utraque parte ferit; [23] et componitur compilo -as, idest contundere vel rapere, furari, exspoliare; Oratius (sat. 1,1, 78) 'ne te compilent'; proprie quidem compilare est aliena dieta suis intermiscere, [24] et hinc hic compilator, qui aliena dieta suis permiscet, sicut solent pigmentarii in pila diversa mixta contundere; hoc scelere accusabatur Oratius ab emulis suis, cum quosdam versus Homeri transferens suis permiscuisset, [25] et cum compilator veterum diceretur ab emulis ille respondit magnarum esse virium clavam Herculi extorquere de manibus; unde idem Oratius 'ne me compilasse putes'; [26] depilo -as, rapere, furari, exspoliare, et expilo -as in eodem sensu; [27] oppilo -as, idest os pilare idest contundere vel claudere, obturare, et componitur ab os -ris et pilo -as; repilo -as, iterum pilare; [28] suppilo -as, idest contundere, latenter pilare vel compellere; Plautus 'ille profecto suppilabat me quod ancillas meas suspicabar'. Pilo -as et eius composita activa sunt et producunt hanc sillabam, scilicet pi-. [29] Item a pila hoc pilentum -ti, quoddam genus curruum, quia terat terram; Oratius (epist. 2, 1, 192) 'esseda festinant pilenta petorita'. [30] Item a pila in predicta signifìcatione, vel a pila ludo, hoc plaustrum quasi pilastrum, quia volvitur, et est duarum rotarum, unde plaustellum diminutivum, [31] et mutatur au in o et dicitur plostrum et plostellum; [32] et plaustralis -e; vel plaustrum a plaudendo, idest a terra sepe repercussa, unde plaustrio -is, idest resonare plaustri vel resonare plaustro.