Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 65

[1] PEON quidam medicus fuit, a quo peonia herba perhibetur inventa; hanc quidam glesiden vocant, quia dulcis saporis sit, vel penterobinam a numero granorum, vel, ut alii, dactilos ad similitudinem digitorum. [2] Item Peon fuit auctor, a quo quidam pes ab eo inventus dictus est peon, et constat ex IIII sillabis quilibet peon; [3] sunt enim IIII peones, et sunt contrarii epitritis: peon primus constat ex prima longa et tribus brevibus, peon secundus ex secunda longa et ceteris brevibus, peon tertius ex tertia longa et ceteris brevibus, peon quartus ex quarta longa et precedentibus brevibus; [4] unde peonius -a -um et peonicus -a -um.