P 43
[1] PAULUS -a -um, idest parvus, modicus, et hinc Saulus dictus fuit Paulus quasi modicus et temperatus, vel interpretatur mirabilis requies et secundum hoc dicitur a pausa; et nota quod hoc nomen paulus -a -um appellativum iam obsoluit ex quo Paulus proprium inolevit; [2] et a paulus -a -um paululus -a -um et pauxillus -a -um et pauxillulus -a -um, omnia diminutiva; [3] unde pauxillatim adverbium, idest parum, unde Plautus 'adversum illas pauxillatim accedere', et hic pauxillus -li nomen mensure. [4] Item a paulus paulatim adverbium, sensim, particulatim, pedetentim, minutatim, [5] et hec pausa -e, requies, quando paulum intermittitur labor; unde pauso -as, idest quiescere, et componitur repauso -as, idest requiescere. [6] Paulum et paululum et paulo, licet sint nomina, ponuntur tamen adverbialiter, et paulo componitur paulopost, pauloante, vel potius sunt due partes posite pro una. [7] Item componitur paulominus, ut accentus sit in antepenultima, idest fere, adverbium remissivum, ut (Vulg. psalm. 118, 87) 'paulominus consumaverunt me in terra'; sunt quandoque due partes et duobus accentibus pronuntiande, ut 'paulo minus minoratus est ab angelis'. [8] Paulis ablativus componitur similiter cum per et dicitur paulisper, idest parumper, modicum.