Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 37

[1] PATHYR dicunt Greci, et inde nos dicimus pater. Quod autem dicitur pater quasi pantochir, idest servans omnia, a pan quod est totum et tochir quod est servans, ethimologia est. [2] Pater dicitur multis modis: dicitur enim pater natura, pater similitudine cure, pater formalis vel doctrinalis, pater etate, pater reverentia et dignitate. [3] Pater dicitur naturalis qui generat; pater similitudine cure dicitur qui, quam curam pater gerit filii, talem ille gerit alterius, et quam curam pater impendit filio, talem ille impendit alteri; pater formalis vel doctrinalis dicitur magister, qui informat discipulum bonis moribus et disciplinis; pater etate dicitur senex, tales enim patres appellare solemus; pater reverentia vel dignitate dicitur quem reveremur, nam cui reverentiam et honorem impendimus sepe patrem vocare solemus. [4] Et a patre hic paterculus diminutivum et paternus -a -um et paternalis -le, unde paternitas et paternalitas -tis. [5] Item a pater hic patreus, idest vitricus, patrinius, et hic patriaster pro eodem, [6] et hic patruus, frater patris, unde hic et hec patruelis -le, ad patruum pertinens, et hic et hec patruelis -lis, fdius vel fìlia patrui: filii duorum fratrum sunt patrueles inter se. [7] Item a patre patrisso -as, idest patri assimilari, patrem imitari in dictis vel in factis; Terentius in Adelphis 'laudo te, Sipho, patrissas, abi, te virum iudico'; [8] et patricus -a -um, idest paternus, et hic patrimes -is, idest puer superstes defuncto patte, vel patrimes puer patri similis, et componitur a pater et imitor -aris, unde patrimes quasi patrem imitans. [9] Item a patre patrius -a -um et hec patria -e, quia communis sit omnibus qui nati sunt in ea; et est patria proprie civitas, licet ponatur quandoque pro regione vel provincia; unde patrius -a -um: 'patrius honor', idest honor patris vel honor patrie. [10] Patria componitur repatrio -as, ad patriam remeare, et hic et hec compatriota -e, eiusdem patrie. [11] Item a patre hoc patrimonium, hereditas patris, et patricius -a -um, nobilis, de genere patrum natus; vel patricii dicuntur qui provident rei publice, sicut pater filio; [12] et patro -as -avi, idest facete vel perfìcere vel committere vel generare. Dicit tamen Servius' quod pattare est opus venerium consummare, unde patratio operis venerii consummatio, et hinc volunt dici patrem, quia patratione operis venerii fìlium procreet. [13] Patro componitur impetro -as, exorare, quod petitur obtinere, in petitione effectum habere; perpetro -as, peragere, committere, et proprie in malo accipitur; repatro -as, idest iterum patrare. Patro est activum cum suis compositis. [14] Item a pater hic patronus, idest defensor, qui talem affectum clientibus vel aliis exhibeat ut quasi pater illos regat; unde hec patrona -e et patronissa -e, et hic patronatus -tus, [15] et patrocinor -aris, idest defendere, et construitur cum dativo; unde hoc patrocinium, idest defensio. [16] Item a pater hic patrimus -mi, qui, cum sit pater, habet avum vivum; [17] et hic patrinus -ni, qui levat aliquem de sacro fonte vel intromittit in ecclesiam, unde et sacerdos dicitur patrinus; unde hic patrinius, vitricus, et hec patrina -e, sacerdotissa vel uxor sacerdotis vel matrina. [18] Pater componitur cum noma, quod est nomen, et dicitur patronomicus -a -um, scilicet a nomine patris derivatum nomen; [19] et cum con-, et dicitur hic compater -tris, quasi simul pater, qui fìlium alicuius baptizat vel facit christianum, [20] et hic paterfamilias, quia omnibus in familia sua positis servis tamquam pater fìliis pari dilectione consulit; sed qui inique dominatur servis hoc nomine non debet appellari; et in eodem sensu invenitur paterfamiliarum et paterfamilie; [21] et cum archos, quod est princeps, et dicitur hic patriarcha -e, summus et princeps patrum, quia primum, idest apostolicum, retinet locum, sicut romanus, antiochenus, alexandrinus; [22] unde hic patriarchatus -tus, eius dignitas vel districtus, et hic et hec patriarchalis -le.