A 20
[1] Hic ABBAX -cis interpretatur decem, unde hic abbacus -ci quasi decuplatio, quia in abbaco sunt decem arcus sese decuplantes: in primo est unitas, in secundo denarius, in tertio centenarius; et est abbacus vel abbax geometralis tabula quam habent phisici ubi fìguras in pulvere supposito faciunt, que alio nomine dicitur pinax; [2] et abbax vel abbacus dicitur superior pars capitelli, idest saxum quadrangulum quod super columnas ponitur et etiam quelibet mensa marmorea.