A 199
[1] ANCILLA -e componitur ab an-, quod est circum, et cilleo, quod est movere, quia circumcirca cilletur ad servitium, vel ab ana, quod est sursum, et cilleo, quod est moveo vel sustineo, eo quod ancilla sit quasi sustentamentum domine, vel ab ancon, quod est curvum (unde ancon dicitur apud Grecos cubitus quia curvatur, unde Ancus dictus est quidam rex romanus, quia brachia habuit curva); [2] et ab ancon dicitur ancilla, quia curvatur ad servitium vel quia sit cubitus, idest sustentamentum, domine, unde hec ancillula -e diminutivum, et hic et hec ancillaris et hoc -re, et ancillo -as idest administro -as, verbum activum, vel Servio -is, et tunc ancillo -as est neutrum; et in eodem sensu invenitur deponens ancillor -aris, unde verbalia. [3] Et ancus -a -um, idest curvus, quod proprie dicitur de eis qui habent adunca brachia, vel dicitur ab ancon greco quod latine est curvum, ut dictum est, unde et quedam civitas dieta est Ancon -nis, quia concavitatem quandam
habet in portu, unde et Anconites apud Grecos, apud nos vero Anconitanus. Ancillo componitur coancillo, unde verbalia.