P 7
[1] PALIM, idest iterum; unde paliscus -a -um, quasi iterum veniens vel quasi iterum natus, unde Palisci dicti sunt duo fìlii Iovis et Ethne quasi bis editi, quia semel de matte et postea iterum de terra. [2] Cum enim Iupiter Ethnam nimpham gravidasset et Iuno eam persequeretur, Iupiter eam in Ethna monte abscondidit et ibi nondum matura partu peperit gemellos. Hos tam diu fovit in gremio terre quam diu lex uteri postulavit. Qui cum postea de terra erupissent, dicti sunt Palisci, quasi iterum venientes, idest iterum, hoc est bis, nati. Unde Ovidius in V Metamorphoseos. [3] Item palim componitur cum oda, quod est laus vel cantus, et dicitur hoc palinodium. Palinodia dicuntur laudes iterate vel cantus iterati. Unde palinodius -a -um, iterum cantatus vel laudatus, et hic palinodicus -ci, qui palinodia facit vel dicit. [4] Item palim, idest motus vel mobilitas; unde hec palla -e, quadrum pallium mulierum deductum usque ad vestigia, affixis in ordine gemmis, dieta sic a palim, idest a mobilitate que circa finem est huius indumenti, vel quia rugis vibrantibus sinuata crispetur. [5] Unde hoc pallium, quo ministrantium scapule teguntur, ut, dum ministrant, expediti discurrant. Plautus 'si quid facturus es, appende in humeris pallium et pergat quantum valet tuorum pedum pernicitas'. Vel dicitur pallium a pellibus unde fìebat prius; sed modo dicitur pallium quoddam genus panni ex serico et quilibet mantellus; [6] unde palliolum diminutivum; et pallio -as, pallio tegere vel occultare vel induere vel ornare; et componitur appallio -as, idest valde palliare, oppallio -as, occultare vel ornare, repallio -as, suppallio -as, latenter vel sub pallio occultare; et est activum cum omnibus suis compositis. [7] Item a pallio palliatus -a -um, pallium habens vel pallio indutus. [8] Item a palim hec Pallas -dis; est enim dea belli et dicitur ideo a palim, idest a motu et excussione haste; vel dicitur Pallas a Pallene insula Tracie ubi nutrita fuit; vel quia Pallantem gigantem occidit; [9] que et Minerva dicitur, quasi immortalis vel quasi munus variarum artium, quia fuit inventrix multorum ingeniorum, ut dicunt. [10] Unde Palladium, ymago, simulacrum Palladis, et palladius -a -um, ad Palladem pertinens. [11] Item a palim quod est motus palpo -as -avi -atum, idest tremere, moveti, salire, anelare sicut qui animam trahit. Item palpare adulari, blanditi, vel manu contrectare sicut facit cecus; [12] unde palpabilis -le, palpabiliter, et palpo -nis, qui palpat ut cecus. Persius 'ius habet ille sui quem ducit palpo'; vel palpo dicitur adulator; [13] et hec palpebra -e, idest sinus oculorum, quia palpebre semper moventur, pilis in ordine astantibus ad earum munitionem, et concurrunt ideo invicem ut assiduo motu reficiant intuitum; unde palpebrosus -a -um, magnas habens palpebras. [14] Item a palpo palpito -as frequentativum, et hec pulpa -e, caro sine pinguedine, sicut est tumida et grossa caro brachiorum et crurum, quasi palpa, quia palpitat et resilit sepe; et ponitur sepe pro adulatione et pro delectatione, quia talis caro suavis est et delectabilis ad vescendum. Persius (2, 63) 'et bona diis ex hac scelerata ducere pulpa'; [15] et hec pulpula -e diminutivum, et pulposus -a -um, pulpis plenus, et comparatur; unde pulpose -ius -me adverbium et hec pulpositas -tis. [16] Item a pulpa hoc pulmentum -i, cibus delicatus et suavis; unde pulmentarium pro eodem et pulmentarius -a -um. Pulmentum vel pulmentarium dicitur quandoque quilibet cibus preter panem. Vel dicitur pulpa a puls, quia olim cum pulte comedebatur. [17] Item a pulpa hoc pulpamentum, idest pulmentum vel delectamentum. Terentius 'lepus tute es et pulpamentum queris'. Palpo activum est cum suis compositis; pro salire tamen vel fremere neutrum est; [18] et nota quod antiqui dicebant palpor -aris deponens pro adulari, unde Oratius (sat. 2, 1, 20). [19] Item a palim quod est motus palo -as -avi, quod in duabus signifìcationibus invenitur: palare idest manifestare, aperire, et palare idest vagari. Plus tamen est palare quam vagati. Vagatur qui aliquantulum huc et illuc discurrit, sed palat qui in nullo loco propriam habet sedem; unde vagus dicitur quicumque aliquantulum vagatur de loco ad locum, [20] sed palans qui nunquam in aliquo loco certam habet mansionem; unde palanter, manifeste vel vaganter, erranter, et palabundus -a -um, errabundus, vagabundus; [21] et hoc palatium, ampia domus in qua multi vagari possunt; unde palatinus -a -um, de palatio existens. [22] Vel Pallans rex fuit Arcadie, in cuius honorem regiam ipsius nomine conditam Palatium vocaverunt; sic ergo a Pallante hoc Palatium et hoc Pallanteum, quoddam oppidum in Palatino monte ubi modo est Roma. [23] Siquidem Evander, nepos predicti Pallantis, occiso patre, cum quibusdam Arcadibus exulans tenuit illa loca ubi nunc est Roma et in honorem sui avi Pallantis Pallanteum oppidum construxit in Palatino monte et de eius nomine Pallanteum vocavit illud et montem Palatinum. [24] Vel Palatinus a Pallante fdio Evandri vel a Pallantea fìlia Evandri ibi sepulta; et quia Pallanteum altum erat, ideo pallanteum dicitur altus murus vel fastigium. [25] Et a palatium hoc palatum, quia magnum sit et altum et amplum, vel quia sit quasi palatium oris et lingue; vel a palo -as, quia ibi lingua vagetur; vel palatum quasi polotum a polo, quia pro sui concavitate celi habet similitudinem, unde et Greci palatum uranon vocant; et hinc palatinus -a -um, pertinens ad palatum. [26] Item a palo -as palam adverbium, idest aperte, manifeste; [27] unde hic palus -li, quia foris et impalam fìgitur; unde hic paxillus -li diminutivum; et hic paxillus vel pauxillus genus est ferramenti, ut dicunt, cui ter; [28] et palo -as, palis preparare, et hec palata -e, que fit de palis, et palate sunt masse que de recentibus fìcubus compingi solent, quas inter palos ad solem siccant. [29] Item a palam hoc paludamentum, quedam vestis regum et imperatorum, qua utebatur rex vel imperator ad ostendendum bellum in proximo esse futurum, et ideo dicitur a palam quia tunc omnibus fìebat palam et manifestum bellum in proximo esse futurum; [30] unde paludatus -a -um vel paludamentatus -a -um, idest paludamento indutus vel paludamentum habens. [31] Palam componitur impalam, idest in aperto. [32] Similiter palo -as componitur depalo -as, valde palare, declarare, reserare; Iosephus 'ille corintum tormentum examinans fecit tormentum depalari'; propalo -as, pro eodem, et repalo -as. Palo pro manifestare cum suis compositis est activum, pro vagari est neutrum. Item palo producit primam, sed palam corripit. [33] Item a palim quod est motus dicitur apud Grecos lucta palim, quia in lucta frequenter se moveant; unde hee pale -arum, scilicet dorsi dextra levaque eminentia membra, dieta sic quia in luctando eas premimus, quod scilicet luctari vel luctam Greci dicunt palim. [34] Invenitur etiam in singulari hec pala -e, sed in alio sensu, scilicet pala dicitur ventilabrum et latum instrumentum ferreum ad opus ignis; pala etiam dicitur ille concavus locus in anulo in quo ponitur lapis pretiosus. [35] Item a palim hec palestra -e, lucta vel locus luctationis, et dicitur a palim quod est lucta vel a palim quod est motus, quia ibi se frequenter moveant; vel dicitur palestra a Pale dea pastorum, quia in honorem illius prius fuit celebrata, vel a palude qua inungebantur luctaturi antequam haberent oleum; [36] unde palestricus -a -um et hic palestrita -te, qui in palestra luctatur; et quia ad palestram fortes vocabantur, ideo palestrita quandoque pro fortis; Persius (4, 39) 'quinque palestrite licet hec piantarla vellant'; [37] et palestrizo -as, luctari, et hoc palisma -tis, locus lucte.