Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 197

[1] ANIMA, quidam dicunt derivari ab alo -is, eo quod alat nos; alii dicunt quod componitur ab a et neme, quod est sanguis, eo quod sit sine sanguine; alii ab a et nemein, quod est tribuere, eo quod anima vitam tribuat; alii dicunt esse primitivum. Nos vero dicimus quod anima derivatur ab anemos greco, quod latine dicitur ventus, quia quidam putaverunt animam esse ventum, quia ore trahentes aerem vivere videamus; unde hec animula -le diminutivum, et hoc animai -lis, et hic et hec animalis et hoc -le, unde Apostolus 'animalis homo non percipit ea que sunt spiritus Dei'; unde hec animalitas -tis, proprietas qua quid dicitur animale. [2] Item ab anima animo -as -vi verbum activum, et componitur exanimo -as, idest debilitare, perterrefacere et inanimo -as, idest valde animare; et hinc verbalia. [3] Item ab anima animus, idest quedam vis anime, et in substantia idem est anima et animus et sensus et mens et ratio et spiritus, sed in effectu non; nam anima dicitur quia vivifìcat et membra vegetat, animus dum sapit et vult, unde dicit Ysidorus 'anima est vite; animus est consilii et vigoris, sensus est dum sentit, mens est dum intelligit et recolit; ratio est dum discernit, spiritus est dum spirat vel contemplatur'. [4] Et ab animus animosus -a -um quandoque audax, superbus, quandoque fortis, et comparatur -sior -simus et cetera; unde hec animositas -tis fortitudo vel audacia; [5] animus componitur cum equus et fit hic et hec equanimis et hoc -me, unde equanimiter et equanimitas -tis, idest animi equitas; et cum unus et fìt hic et hec unanimis et hoc -me, unde unanimiter et hec unanimitas, idest animi unitas; [6] et cum magnus et fìt magnanimus, unde magnanimiter et hec magnanimitas magnitudo animi; et cum ex et fìt exanimis, idest territus vel mortuus; sed exanimatus proprie dicitur perterrefactus; unde exanimiter et hec exanimitas; [7] et cum pusillus et fìt pusillanimis, unde pusillanimiter et hec pusillanimitas -tis; [8] et cum longus et fit longanimis, unde longanimiter et hec longanimitas -tis; et cum semis et fìt semianimis, idest semivivus. Et sciendum est quod, licet supradicte partes proferantur secundum tertiam declinationem, inveniuntur tamen secunde ut equanimus -a -um, et sic de ceteris. [9] Item anima vel animus cum verto componitur et fìt animadverto -tis, quod quandoque dicitur pro punire, quia antequam pena irrogetur secundum quantitatem et qualitatem peccati, vertitur quantitas et qualitas pene in animo, vel quia tunc ipse iudex vertit animum suum ad reum puniendum, ut perpendat qua pena sit puniendus, unde animadversio pena, punitio, et est genus omnium penarum.