Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

O 53

[1] OSANNA ebreum est et in alterius lingue interpretationem in toto transire non potest. [2] Osi enim salva vel salvifica interpretatur; anna interiectio est deprecantis; [3] et inde deberet dici integre osianna, sed corrupte dicitur osanna, elisa vocali, quod ebraice salva vel salvifica obsecro interpretatur, subaudiendo vel populum tuum vel totum mundum. [4] Et secundum hoc osanna est verbum et habet in se vim istius verbi obsecro ex vi interiectionis in qua intelligitur verbum obsecrationis, idest obsecro. [5] Quidam tamen dicunt, qui ebream linguam noverunt, quod magis est vox obsecrantis, affectum animi signifìcans; [6] et ita erit interiectio, quia nec grecus nec latinus hoc interpretari per aliquam vocem potuit, sicut nec illud 'qui dixerit fratri suo racha': nam et hec interiectio perhibetur esse, affectum indignantis ostendens.