O 47
[1] OROS, idest visio; unde oroma, visio sommi. Oros interpretatur diffìnitio vel interpretatio, unde onomaros, idest nominis diffìnitio vel interpretatio. [2] Et ab oros quod est visio dicitur hec orea, idest mons, unde hec Oreas -dis, idest nimpha vel dea montium, [3] et hic Oros -ntis, proprium nomen cuiusdam montis, unde invenitur in versibus diaboli 'trux caput Orontis iacet hic in culmine montis'; [4] et hinc etiam videtur dici hic Orontes -tis, dux Liciorum, quia magnus fuit.