Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

O 39

[1] ORCE grece, recipere latine; unde orcus -ci, infernus, quia semper paratus est recipere, vel quia multa recipiat; vel orcus quasi urgus ab urgendo quia urgeat; [2] et hec orca -ce et hic urceus -ei, quasi orceus, pro eodem vase; unde hec orcula et hic urceolus diminutiva. [3] Item ab orce hec orcestra -e, idest pulpitum vel cathedra nobilium, quia eos separatim a populo recipiebat; [4] et orcestra dicebatur locus separatus in scena ubi nobiles sedebant, unde et sepe ponitur pro nobilibus: Iuvenalis 'similemque videbis orcestram et populum', et idem alibi (7, 47) 'queque reportandis posita est orcestra cathedris'. [5] Item ab orce hec orcas -adis, quoddam genus olivarum, quia multum liquoris recipiunt; [6] vel orce similiter etiam dicitur grece rotundum, unde orci apud Grecos dicuntur testiculi propter rotunditatem, et hinc quedam olive diete sunt orcades, quasi testiculares, quia in modum testiculorum crescant.