Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

O 19

[1] Hec OLIVA -e dicitur ab olion quod dicunt Greci; unde hec olea, et ab istis olivum vel oleum: oliva arbor, olea fructus, oleum vel olivum liquor; [2] vel sic distinguuntur: olea vel oliva arbor, oleum vel olivum liquor, bacca, fructus; sepe tamen hec proprietas corrumpitur. [3] Et ab olea hic oleaster -stri, idest silvestris olea, et oleaginus -a -um, de olea existens vel ad oleam pertinens, et hoc olearium, vas ubi oleum reponitur, et olearius -a -um. [4] Item ab oliva hoc olivetum et hoc olivarium, locus ubi olive crescunt, et hic et hec olivaris -re, ad olivam pertinens; Prudentius in libro Ymnorum 'totis medullis olivare poculum'. [5] Oliva componitur olivifer -a -um. Et nota quod olivarum quedam dicuntur orcades, a similitudine testiculorum diete quos Greci orci vocant, quedam radiole, quedam pafìe, quedam licinie, quedam pausie, quedam syrie. [6] Item oleum quod de albis olivis exprimitur vocatur spanum, a Grecis onfacion; quod vero ex fulvis et nondum maturis, viride appellatur; quod ex nimio maturis, commune dicitur: [7] ex his ad usum vite primum est spanum, secundum viride, tertium commune. [8] Item olea componitur et dicitur hec oleomella, quedam arbor ita dieta quia ex eius trunco oleum defluat in crassitudine mellis sapore suavi.