Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

N 67

[1] NUMA imperator fuit romanus qui primum repperit numerum apud Romanos, et ideo ab eius nomine dictus est hic numerus. [2] Numeras quandoque dicitur collectio unitatum sive acervus ex unitatibus profusus, et secundum hoc tantum pluralitas dicitur numerus, scilicet binarius vel ternarius vel maior numerus. [3] Item numerus quandoque dicitur singularitas, idest unitas. [4] Numerus etiam dicitur accidens partium orationis, scilicet quidam modus significandi qui dictioni inest, ex eo quod per ipsam fit sermo de uno vel tamquam de uno, de pluribus vel tamquam de pluribus: quod discernitur .per terminationem vel constructionem eius. [5] Et inde hec Numeraria -e, dea numeri, et numerosus -a -um, idest multus, numero abundans, et comparatur; [6] unde numerose -ius -me adverbium, et hec numerositas, idest multitudo, et numerarius -a -um, [7] et hec numella -e, quoddam genus catenarum quo quadrupedes ligantur, innumeris maculis contextum; Plautus in Asinaria 'catenas carceres numellas bonas ibo adversum'; [8] unde numello -as, numella ligare, unde numellatus -a -um, numella ligatus. [9] Item a numerus numero -as, unde numerator, numerano, numerabilis -le, numerabiliter, et componitur innumerabilis -le, innumerabiliter. fio] Numero componitur annumero -as, connumero -as, dinumero -as, divisim vel diversis modis numerare; enumero -as, renumero -as; et est activum cum omnibus suis compositis. [11] Numerus componitur innumerus -a -um, quasi sine numero. [12] Item a numerus hic numus -mi: per unum m debet scribi et dicitur numus a numero quia numi numerantur. [13] Vel numus a Numa Pompilio qui eos primo apud Romanos ymaginibus et sculpturis notavit. [14] Vel numus, quasi nomus, a nomine quia nominantur vel quia nominibus principum effigiantur. [15] Et in eo tria queruntur, scilicet metallum, figura, pondus; et si aliquod istorum defuerit numus non erit. [16] Et ohm numus dicebatur argirus quia olim primum fìebant de argento, quod grece argiros dicitur. [17] Et hinc numulus et numillus, ambo diminutiva, et numosus -a -um, numis plenus, et comparatur; unde numose -ius -me, adverbium, et hec numositas -tis. [18] Item a numus hec numaria, lex de numis, et hic numularius, monetarius, vel mensarius, campsor, negotiator, [19] et hoc numisma, idem quod numus; Oratius 'retulit acceptos regale numisma philippos'; [20] et numisma, idest numi percussura, figura, idest ymago que in numis fìt; idem et denarius dicitur; unde dicitur numisma quasi numi imago; unde illud 'afferte michi numisma census et attulerunt ei denarium'. [21] Item a numus numatus -a -um, idest numis plenus; Oratius (epist. 1, 6, 38) 'ac bene numatum decorat Suadela Venusque'; [22] et hic numerarius -ii; vel numerarius dicitur a numero: numerarli dicebantur quidam cives qui publicum numum vel numerum erario inferebant. [23] Item a numus hee nundine -arum, in singulari numero raro invenitur nundina -e, idest mercatum, publicus conventus ad merces vendendas vel emendas; [24] unde nundino -as, vendere vel emere, mercari, et hee none -arum, quidam dies mensis, scilicet V vel VII, quia tunc incipiebant nundine; unde hic et hee nonalis -le.