N 45
[1] NITEO -es -ui, splendere, lucere, candere; et dicitur niteo quasi nivem teneo, et est ethimologia, non compositio. [2] Unde nitidus -a -um, nitori datus, et comparatur -dior -simus; unde nitide -ius -me adverbium, et hec nitiditas -tis et nitido -as, idest nitidum facere, et est activum. [3] Item a niteo hic nitor -ris, et nitella, parvus nitor, et hec nitedula -le, quoddam animai quasi ignis in nocte lucens; Cicero (Sest. 72) 'vepreculis extracta nitedula'; et nitesco -scis inchoativum. [4] Item a niteo hoc nitrum -tri, quedam species terre similis minuto sabulo cui si aqua infunditur fumigat, ex quo medicine fìunt et sordes vestium et corporum lavantur; [5] unde et dicitur a nitendo quia res nitidas facit, vel dicitur a Nitria, regione vel oppido Egipti ubi nascitur. [6] Natura huius non multum distat a sale: habet enim virtutem salis et similiter oritur litoribus canescentibus siccitate. [7] Niteo componitur eniteo, unde enitesco; preniteo, prenitesco, reniteo, renitesco. Niteo et eius composita sunt neutra et faciunt preteritum in -tui et carent supino et corripiunt hanc sillabam, scilicet ni-.