Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

N 41

[1] NICE vel nicos grece, latine dicitur Victoria vel victus. [2] Unde hoc niciterium: niciteria dicuntur fìlacteria que gestabant athlete, facta de summitate armorum que a victis acceperant et ea collo suo suspensa gerebant quotiens victores extiterant, quasi signa victorie, [3] et ideo philacteria talia in quibus designabantur victorie a Victoria niciteria sunt dieta; Iuvenalis 'et ceromatico fert niciteria collo'. [4] Item a nice hec Nicea -e, quedam civitas, quasi victorialis, quam Alexander condidit in India post victoriam, et hec Nicomedia, alia civitas similiter a Victoria dieta vel a Nicomede rege. [5] Item nice componitur cum polis, quod est civitas, et dicitur hec Nicopolis, idest civitas victorie; hanc Augustus fecit et a Victoria sic appellavit postquam devicit Antonium: hec primo dicebatur Ambrachia. [6] Item componitur cum laos, quod est populus, et dicitur hic Nicolaus, quasi Victoria populi: multos enim ad fìdem convertit; vel dicitur Victoria populi, idest vitiorum que popularia sunt et vilia; [7] Nicolaus etiam dicitur victus et stultus populus. Nicolai postea dicti sunt multi alii e primo, quamvis interpretatio nominis eis non conveniret; [8] unde Nicolaite dicti sunt quidam heretici a quodam Nicolao, diacono ecclesie Ierosolimarum, qui cum Stefano et ceteris constitutus est a Petro, qui propter pulcritudinem relinquens uxorem, dixit ut qui vellet ea uteretur: [9] postea versa est in stuprum talis consuetudo ut invicem coniugia commutarentur. [10] Item nicos componitur cum a et dicitur anicos, idest invictus, unde anicius -a -um, invictus; unde Boethius dictus est Anicius, idest invictus, quia vitio vinci non potuit.