M 143
[1] MULCEO -es -si -sum, idest lenire, mitigare, delectare. [2] Unde hic et hec mulcibilis -le, et hinc mulcibiliter adverbium, et hec mulcibilitas -tis. [3] Item a mulceo hic et hec mulcebris -e, suavis, delectabilis, mulcibilis; unde Plato due sunt, ut opinor, virtutes ignis, altera edax et peremptoria, altera mulcebris et innoxio lumine'; [4] et hec mulcedo -nis, idest suavitas, et hec mulsa -se, potio quedam ex vino vel ex aqua et melle; unde Macer De viribus herbarum (Odo Magd. 167) 'in mulsa coctum commixtum cui sit acetum'; [5] eadem dicitur et hoc mulsum, similiter a mulceo vel a melle, quasi melsum; Oratius (sat. 2, 4, 26). [6] Invenitur quandoque hoc pro novo vino, unde in libro Exdre (Vulg. II Esdr. 8, 10) 'comedite pinguia et bibite mulsum'. [7] Item a mulceo hoc mustum, quia mulsum sit, idest suave ad bibendum, vel derivabitur postea a mus. [8] Item a mulceo mulco -as, idest mulcere, lenire, mitigare, blandis verbis seducere, cruciare, vexare vel verberare, ligare vel pugnis sive calcibus tundere; Iosephus in sexto 'convocans eos oratione mulcavit'; [9] et est translatio a mulso, quod acceptum lenire solet fauces dolentis vel completum sordibus stomacum. [10] Mulceo componitur demulceo -es -si -sum, permulceo -es, remulceo; et est activum cum omnibus suis compositis et facit preteritum in -si et supinum in -sum. [11] Item mulceo componitur cum ferrum vel imber et dicitur hic Mulciber -bris vel -beris, et hic Mulcifer. [12] Utroque horum nominum vocatur Vulcanus: est enim faber Iovis et ideo est mulcifer, idest mulcens ferrum; idem et mulciber quia mulcet imbrem, idest aquam, temperando ferrum, vel quia mulcet ferrum imbre, idest aqua.