Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 142

[1] MUGIO -is -vi -gitum, idest boare, stridere, et est boum. [2] Unde hic mugitus -tus -tui, vox boum, stridor, dolor, et mutus -a -um, quia quasi mugiat et non loquatur; vox enim eius non est sermo nisi mugitus: vocalem enim spiritum per nares quasi mugiens emittit. [3] Unde mutio -is -tivi, idest murmurare ad modum mutorum, vel velie loqui et non audere, et est proprie mutorum vel loqui non audentium; Persius 'men mutire nephas'; [4] et hinc musso -as -avi, idest dubitare, et mussare, idest silentio murmurare; unde Pacuvius 'bonos homines mussare non decet' , et ponitur hic pro dubitare; [5] unde mussim, idest mussitanter, idest latenter, lente, leniter, et mussito -as, frequenter mussare. [6] Et musso pro dubitare componitur cum a, quod est sine, et dicitur hec amussis -sis, scilicet plumbatum cementariorum, quod demittunt a sursum usque deorsum ad perpendendam equalitatem parietis; [7] unde et alio nomine dicitur perpendiculum a perpendendo, vel sic dicitur regula que habet lapides in muro coequare; et dicitur sic quasi sine dubitatione, quia cementarium reddit certum. [8] Et inde componitur examussim adverbium, idest valde sine dubitatione et omnino sine dubitatione: [9] nam prepositio in hac compositione auget, quia prepositio in compositione aut mutat, ut impius, aut auget vel addit, ut perficio, aut minuit, ut subtristis, idest parum tristis; [10] unde Priscianus (gramm. II 53, 24) 'vides ergo per se ipsam sillabam defìcere predictorum ratione nec aliter posse examussim tractari nisi posita sit in dictione'. [11] Item a mutio hoc murmur -ris, quod edam hic murmur invenitur; unde in Evangelio 'et murmur multus erat in populo'; [12] et inde murmuro -as, unde hic murmurator, quod etiam hic murmuro -nis dicitur, et hic murgissor -ris, idest callidus et fallax murmurator; [13] et componitur commurmuro -as, demurmuro -as, immurmuro -as, idest valde vel intus murmurare, obmurmuro -as, idest contra murmurare, remurmuro -as, summurmuro -as, idest latenter vel parum vel post murmurare, et est neutrum cum omnibus suis compositis. [14] Item a mutio vel mutus muteo -es -ui, idest esse vel fieri mutum, tacere, unde mutesco -is inchoativum; [15] et componitur commuteo, demuteo, idest valde mutere vel cessare a mutere vel incipere loqui, immuteo -es, obmuteo -es, undique vel ex toto mutere vel ob aliquid mutere; unde commutesco, immutesco, obmutesco inchoativa. [16] Muteo et mutio cum omnibus suis compositis sunt neutra et producunt hanc sillabam mu-; item nota quod mutio quandoque invenitur pro mutere, sed raro. [17] Item a mugio mugillo -as, idest clamare onagrorum. [18] Mugio componitur admugio -is, ad vocantem vel mugientem mugire; commugio; immugio, valde vel intus vel contra mugire; obmugio, contra mugio; remugio -is, iterum vel retro contra mugientem mugire; et est neutrum cum suis compositis et producit hanc sillabam mu-.