Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 134

[1] MONSTRO -as -avi, ostendere; unde monstrator, monstrabilis -le et hoc monstrum, quia monstret aliquid futurum; sed proprie monstrum quod statim monstrat quid appareat. [2] Unde monstruus -a -um et hinc monstruosus -a -um idem, et monstrosus -a -um, omnia in eodem sensu; et hec duo comparantur; [3] unde monstruositas et hec monstrositas et hec mastruca -e, vestis Sardorum ex pellibus ferarum; unde Cicero 'quem regalis purpura non commovit eum Sardorum mastruca mutavit?'; [4] et dicitur sic quasi monstruosa, quia qui eam induitur quasi in ferarum habitum transformatur, unde mastrucatus -a -um, mastruca indutus. [5] Monstro componitur demonstro -as, idest rem subiectam, vel quasi subiectam, oculis vel intellectui presentare; [6] unde demonstratio et demonstrabilis -e, demonstratorius -a -um et demonstrativus -a -um, quod demonstrat vel per quod demonstratur; [7] premonstro -as; et est activum cum suis compositis.