Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 126

[1] MOYS grece, latine dicitur aqua. [2] Unde hic Moyses -sis, vel -si, dictus est, quasi aquaticus, quia in aqua fuit inventus et ex aqua sumptus; unde et Moyses interpretatur sumptus ex aqua. [3] Invenit eum ad ripam fluvii expositum filia pharaonis, quem colligens adoptavit sibi et vocavit eum Moysen quod de aqua sumpsisset eum; et est nomen compositum a moys et iesus, qui est salvator, quia salvatus fuit ex aqua; et hinc mosaicus -a -um. [4] Item a moys hec musica -ce, quedam ars de septem liberalibus, dieta a moys quia olim primo fuit inventa in ydraulis, idest in aquaticis instrumentis et in malleis fabrilibus, a Pitagora, unde et olim in aquaticis exercebatur instrumentis; [5] vel ideo dicitur musica a moys quia tractat de vocibus, de proportionibus vocum, et sine humoris beneficio nulla cantilene vel vocis subsistit delectatio. [6] Et inde hic musicus -ci, qui tractat de musica vel qui docet eam, et musicus -a -um et musicalis -le in eodem sensu. [7] Item a moys hec musa -e: muse sunt Villi. Secundum phisicos IX muse sunt IX instrumenta loquendi, scilicet duo labia, IIII dentes principales, plectrum lingue, gutturis arteria, pulmonis concavitas; [8] et hec instrumenta dicuntur muse a moys quod est aqua, quia sine humefactione istorum non potest nasci vox. [9] Astrologi vero IX musas dicunt Villi sonos qui celestem armoniam faciunt: VII sunt VII planetarum, octavus est firmamenti, nonus, ut quidam dicunt, est ille totalis qui est ex illis Vili sonis; [10] dicunt enim terram, quia non movetur, nullum in celesti armonia facere sonum; alii vero nonum terre assignant que, licet non moveatur per se, movetur tamen circumactione aliarum sperarum circa ipsam et adeo raucum habet sonum ut vix etiam computetur inter alios sonos. [11] Theologi vero dicunt Villi musas Villi scientie causas. Item musa dicitur quandoque cantilena, quandoque sapientia. (12] Vel muse dicuntur a muso, idest querendo, quia per eas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio quereretur. [13] Et a musa musicus -a -um et musaticus -a -um. [14] Item a musis, que sunt cause sapientie vel instrumenta sapientie et eloquentie, dicitur hec musica -ce, idest sapientia; unde Priscianus 'quorum uterque possideat artem musice'.