Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 88

[1] MERIS, idest divisio vel pars; [2] unde Meriste dicti sunt quidam heretici quia separant scripturas et partiuntur, non credentes omnibus prophetis, dicentes aliis et aliis spiritibus prophetasse: [3] et hoc merum -ri, idest vinum et proprie bonum et clarum et a fece segregatum. [4] Unde merus -a -um, idest purus, clarus, manifestus, et comparatur -or -mus, unde mere -ius -me adverbium, et hec meritas -tis, puritas, claritas, [5] et hic et hec et hoc merax -cis, idest purus, clarus, defecatus, et comparatur -or -mus; unde in Canticis legitur 'ut biberent sanguinem uve meracissimum'. [6] Et inde meraciter -cius -me adverbium et hec meracitas, claritas, puritas, et meraca -ce, quedam potio de vino ad vitiatum cerebrum purgandum, [7] unde meracus -a -um, idest purgatorius; Persius (4, 16) 'antichiras melior sorbere meracas'. [8] Item a merax meraculus -a -um, idest aliquantulum merax, et hoc meraculum -li, quedam potio de vino facta, idem quod meraca. [9] Item a merus -a -um hic merulus et hec merula, quia solus vel sola volet, quasi mere volans, vel merulus quasi merus, quia mere cantat; vel merula quasi modula, quia moduletur, unde et olim medula dicebatur; et hinc merulinus -a -um. [10] Item a merus -a -um hec merda -e vel merdum, per contrarium, quia non sit mera; vel dicitur a meris, quod est divisio vel pars, quia stercus in digestione dividitur ab eo quod incorporatur et per secessum emittitur; Oratius 'merdis corvorum caput inquiner albis'; [11] et hinc turpia derivata: et hec merdula diminutivum, et merdosus -a -um, et comparatur, unde hec merdositas -tis. [12] Item a merda merdo -as -avi, merda inquinare, stercorare, et est activum cum omnibus suis compositis. [13] Item a merda per compositionem merdifer -a -um, merdam ferens. [14] Item a merus -a -um merosus -a -um: merosum dicimus vinum, meracam potionem; potest etiam merosus -a -um dici vinosus a merum -ri. [15] Item merus -a -um componitur cum edendus -a -um et dicitur hec merenda -e, cibus qui in nona sumitur, idem et antecenia; [16] et dicitur merenda quasi mere edenda, quia purus panis tunc datur de consuetudine; vel componitur a meridies et edenda, inde merenda quasi post meridiem edenda; [17] et inde hec merendula -e diminutivum, et merendo -as, merendam sumere, quasi post meridiem edere, et est tractum a nona, quo tempore Romani vocabantur ad cibos. [18] Meris componitur cum penta, quod est quinque, et emis, quod est semis, idest dimidium, et dicitur hec pentimemeris -ris, idest media divisio vel media pars versus pentametri, quasi semiquinaria divisio vel pars; unde Priscianus 'est enim dimetrum iambicum coniunctum pentimemeri heroice'. [19] Item pentimemeris potest esse compositum a penta et memeris, quod est idem quod meris: inde pentimemeris, quasi quinaria divisio vel pars versus constantis ex quinque pedibus. [20] Item pentimemeris dicitur quedam species cesure per quam post duos dimensos pedes in principio tertii pedis sillaba naturaliter correpta producitur, ut in hoc versu (Walther 86) 'qui petit excelsa debet vitate ruinam'; [21] ecce, hec sillaba -sa producitur, cum sit naturaliter brevis; quasi sublevatur quadam productione ad ostendendum quod ille due sillabe, scilicet -sa et de-, licet effìciant unum pedem, tamen non sunt eiusdem dictionis. [22] Et dicitur pentimemeris quasi divisio super V sillabami quod dicitur respectu duorum spondaicorum pedum, quia si duo spondei precedane quattuor sillabe precedent et erit divisio super V sillabarti, et si duo dactili vel dactilus et spondeus precedant, semper pro duobus spondeis reputantur. [23] Pentimemeris componitur cum ante et dicitur hec antipentimemeris, quedam alia species cesure per quam vocalis naturaliter correpta producitur in principio secundi pedis, et dicitur antipentimemeris, quia cum illa sit in principio tertii pedis, hec est in principio secundi, ut in hoc versu (Walther 15128) 'mors ecce non tardat et omni labitur hora'. [24] Item meris vel memeris componitur cum epta et dicitur hec eptimemeris, alia species cesure quam superius diligenter distinximus. [25] Merum componitur cum teca, quod est positio, et dicitur hec meroteca, scilicet meri, idest vini, custodia vel repositorium, unde hic merotecarius, idest vini custos vel repositor.