M 67
[1] MEDIA et Persida a regibus Medo et Perso diete sunt qui eas provincias bellando aggressi sunt; [2] et a Media medus -a -um et medicus -a -um et hec medica -ce, quoddam genus leguminis, dieta sic quia a Medis translata est in Greciam tempore quo eam Xerses rex Persarum invasit. [3] Hec semel seritur et decem annis permanet et ter vel quater vel sexies per annum potest recidi, et hec herba abundat in Venetia et est trium foliorum et semper virescit. [4] Quidam dicunt quod sit illud legumen quod vulgo dicitur sargina vel trisicum; unde Virgilius in primo Georgicon 'fabis sacrifìcio cum te quoque medica putres'. [5] Item medica est quedam arbor primum asportata a Medis unde et dieta est: hanc Greci cidromelam, Latini citrum vel citriam vocant quia eius folia et poma cedri odorem referant. [6] Malum eius inimicum venenis et hoc est quod Virgilius (georg. 2, 134) intelligi voluit cum tradat ex ilio foveri animam. [7] Hec arbor pene omni tempore piena est pomis partim maturis, partim acerbis, partim adhuc in flore positis, quod in aliis arboribus rarum est, et dicunt quod re vera hec arbor est citrus, sed Apuleius (frg. 16) hoc negat.