M 16
[1] MALON grece, latine dicitur rotundum; [2] unde hec mala -e, idest maxilla, quia rotunda est, vel mala, quasi mola, a molo -is, vel a mando -is; et est mala superior, mandibula vero inferior; et proprie male sunt eminentes partes sub oculis sic diete propter rotunditatem, ut prediximus; [3] unde hec maxilla -le diminutivum, et hinc hic et hec maxillaris -e, et hic maxillaris, dens molaris. [4] Item a mala hoc malobatrum, quoddam unguentum a malis lavandis sic dictum; unde Oratius in Odis 'coronatus malobatro sirio capillos'. [5] Item a mala hec mamma -e, quia rotunda est ut mala; unde hec mamilla -le diminutivum; et sunt mamme mulierum, mamille virorum, ubera pecorum, papille vero sunt capita mammarum que suggentes comprehendunt. [6] Item a mamma mammotrepus -a -um, ut scilicet puer qui lac diu suggit, et est compositum a mamma et trepidus. [7] Male etiam dicuntur oves albe, unde malonomus, pastor ovium: nomos enim pastor dicitur. [8] Item a malon hec malus -li, quedam arbor, quia fiructus eius omnium pomorum sit rotundissimus, unde et illa sunt vera mala que vehementer rotunda sunt; [9] unde hoc malum, fructus illius arboris, et hic malus -li, arbor navis, quia rotundus est ad modum mali vel quia in summitate habet instar mali; [10] vel malus quasi malleus, quia quasi quibusdam malleolis ligneis cingitur quorum volubilitate vela facilius elevantur. [11] Malum componitur cum granum vel granatum et dicitur hec malogranatus -ti, quedam arbor cuius fructus dicitur hoc malogranatum quia habeat quedam grana interius: idem et malum punicum; [12] et cum mei componitur et dicitur hoc malomellum, genus pomi melliflui et dulcis, quia fructus eius habeat saporem mellis vel quia in melle servetur; unde quidam 'si tibi cicropio saturata cydonia melle ponantur, dicas: hec malomella placent'. [13] Et dicuntur mala multis modis: est enim malum amerinum, quia amari sit saporis; est et malum cocimellum, quia dulce sit et purum, quasi coctum mei; est et malum conditivum, quia conditi sit saporis; est et malum musteum, quia musto abundet; [14] est et malum orbiculatum, quia pre ceteris sit rotundum; est et malum precox, quia cito maturescat; est et malum puniceum, quia sit rubeum foris tantum; est et malum panniceum, quia sit rubeum et intus et foris, nam pan dicitur totum; [15] est et malum quirianum, quia sit quiritibus idest militibus congruum; est et malum scantianum, quia in longum scandat; est et malum duracenum, quia pomum eius in gustu acorem referat. [16] A loco etiam et ab insertoribus dicitur, quia est malum matianum, a loco dictum unde prius advectum est; et est malum cidonium, dictum ab oppido Crete, ex cuius pomo cidonicum confìcitur; [17] est et malum punicum, quia ex punica regione sit advectum vel quia grana habeat rubra, quasi puniceum: idem et malum granatum, quia intra corticis rotunditatem granorum contineat multitudinem; est et malum armeniacum, quia ab Armenia prius sit advectum; [18] est et malum persicum, quia eam arborem primum in Egipto inseruit Perseus: hec arbor in Persida fructum generat interfectorium, apud nos vero iocundum et suavem horum aliud precox, aliud vocatur estivum. [19] Flores malorum a Grecis vocati sunt quintine, sed Latini caduca vocant; sed agrestium malorum flores Greci balaustion appellant. [20] Item malum componitur cum pila et dicitur hec mespila, arbor spinosa, fructu in similitudinem malorum sed paulo breviori, unde et dieta quia pilule formulam habeant eius poma. [21] Item componitur cum flos et dicitur hec meloflos, arbor in Affrica, quia habeat florem in similitudinem malorum, vel dicitur sic punica lingua: ex hac profluit lentus succus qui a loco ammoniacus dicitur. [22] Item a malon hic malo -nis: malonem Greci comam capitis dicunt quam nos cirrum vocamus; et hec Melos, quedam insula ex numero Cicladum, omnium rotundissima; unde hoc melinum, genus coloris, quia eius metalli ferax sit Melos.