L 108
[1] LUXOS grece, latine dicitur solutio; [2] unde hic luxus -xus, idest solutio libidinis, licet ponatur pro qualibet superfluitate et magnificentia, et luxus -a -um, idest in libidine solutus, unde et membra loco mota luxa dicuntur, idest soluta; [3] et hinc hec luxuria -e, idem quod luxus, scilicet solutio libidinis proprie, sed modo ampliata est eius appellatio, ut luxuria dicatur superfluitas et in coitu et in cibo et in vestitu et etiam in aliis rebus; [4] et inde luxuriosus -a -um, solutus in voluptatibus, in lituidinem promptus; sed prodigus est sumptuosus qui omnia porro agit et quasi proicit; [5] item luxuriosus est victus non necessarii sed sumptuosi et onerosi appetens, deliciis affluens; et in quacumque re dicitur luxuria dicitur et luxuriosus; et comparatur. [6] Item a luxus -xus luxuosus -a -um, idest luxu plenus, et hec luxuries -ei, idem quod luxuria: sed luxuria proprie in coitu et luxuries in aliis attenditur; [7] et luxurior -aris, quod antiqui dixerunt luxurio -as, idest meretricari, luxuriam exercere, et ponitur pro superfluere vel superabundare vel pinguescere. [8] Item a luxus -a -um lascivus -a -um, quasi luxivus, quia sit luxus, idest solutus, et vanus: proprie lascivus dicitur qui propter luxuriam est quod vulgariter dicitur vethosus et petulcus; et comparatur -or -mus; [9] unde lascive -ius -me, adverbium, et hec lascivia -e, luxuria, vethosia; unde lasciviosus -a -um, luxuriosus, plenus lascivia, qui multum et petulanter ludit, et comparatur; unde lasciviose -ius -sime adverbium, et hec lasciviositas -tis. [10] Item a lascivus vel lascivia lascivio -is -ire, luxuriari, ludere, vetheiare. [11] Item a luxos apud Grecos dicitur lixen, idest aqua, quasi luxen, quia sit soluta. [12] Hinc dicitur hoc lixivium quia fit ex aqua et etiam ex cinere, et hic lixo -nis, portator aque, [13] et hic lixa -e, mercenarius, guardo, qui sequitur exercitum in expeditionibus et portat aquam ad opus exercitus in castris; unde Lucanus de Catone 'statque dum lixa bibat'; [14] et hinc lixabundus -a -um, qui latis incedit passibus ad modum lixe, vel lixabundus similis lixanti, et tunc derivatur a lixo -as; [15] et hinc per compositionem prolixus -a -um, productus et longus, quod nomen tractum est a longis lixarum passibus, et comparatur; unde hec prolixitas -tis. [16] Item a lixen lixo -as, idest in aqua sola coquere; unde hec lixatura -e, coctio in aqua, et hoc lixamen et lixamentum et lixus -a -um, idest in aqua coctus, [17] et lixeo -es -ui, idest lixare vel potius lixari, et componitur collixeo -es, elixeo -es, relixeo -es et est neutrum lixeo cum omnibus suis compositis et caret supino. [18] Item lixo componitur collixo -as, idest simul lixare; elixo -as, valde lixare, unde elixus -a -um, idest aqua coctus; Iuvenalis 'et elixi iuvenci labra comedit'; [19] invenitur etiam pro molli et madefacto, unde Persius 'elixas nates labefactet forcipe adunca'; relixo -as. Lixo activum est cum omnibus suis compositis.