Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 94

[1] LOGOS, idest sermo vel ratio, unde logicus -a -um, idest sermocinalis vel rationalis; [2] unde hec logica dicitur trivium quasi sermocinalis, quia consistit in sermonibus; et excellenter dialetica dicitur trivium quia pre aliis artibus trivii consistit in sermonibus; et etiam invenitur grece declinari pro eodem hec logice -ces; unde logici dicuntur triviales vel diatetici. [3] Item logica dicitur quedam species medicine, idest rationalis, unde logici dicuntur quidam medici qui, discussis etatum, regionum vel egritudinum qualitatibus, artis curam rationabiliter scrutantur. [4] Et a logica secundum quamlibet eius significationem hic et hec logicalis -e, unde logicaliter adverbium. [5] Item a logos logisticus -a -um, idest sermocinalis vel rationalis vel cogitabilis, et hec logisma -e, idest cogitano vel sermo vel ratio. [6] Item a logos quod est ratio hoc logium -ii, idest rationabile responsum, idest sine involucro, unde Martianus 'quibusque sortitus excedere vel logia personare'. [7] Item hoc logium -ii dicitur manuale, scilicet exiguus pannus et duplex, auro et gemmis et quattuor textus coloribus, habens magnitudinem palmi per quadrum, cui intexti erant XII pretiosi lapides: hic pannus et rationale dicitur et superhumerali, contra pectus pontifìcis, adnectebatur. [8] Item logium vel logos componitur cum e et dicitur hoc elogium -gii, idest eloquium, proverbium et responsum divinum et ignominia et ordo et textus carminum, et proprie malorum, vel criminum, vel textus malorum gestorum vel deorum misterium; unde hic elogius versiculus. [9I Item componitur cum eu quod est bonum, et dicitur hoc eulogium, idest prosapia vel bona fama vel testimonium vel cantus; Martianus (Prud. perist. 6, 152) 'mixtis eulogium modis coequans'. [10] Item etiam eulogia dicuntur laudes electe et summatim collecte, ut siquis in ymagine alicuius laudes scribat eulogia dicuntur. [11] Item ab eu, quod est bonum, et logos componitur hec eulogia -e, et sunt eulogie benedictiones, salutationes bone, bone donationes, unde in Decretis; [12] et hinc eulogicus -a -um et eulogitus -a -um, idest benedictus. [13] Item logos componitur cum sin, quod est cum, et dicitur hic sillogismus, quasi collectio et coniunctio sermonum, [14] unde sillogisticus -a -um et sillogizo -as, concludere et proprie sillogizando vel sillogismos facere. [15] Item logos componitur cum para, quod est iuxta, et dicitur hic paralogismus, sophistica argumentatio, quasi iuxta rationem vel diffinitionem sillogismi; [16] unde paralogisticus -a -um et paralogizo -as, paralogismum facere vel paralogistice loqui vel paralogismo concludere vel decipere. [17] Item a logos et epi, quod est supra, dicitur hic epilogus -gi, idest superlocutio alicuius rei vel brevis recapitulatio predictorum, et proprie in fine causarum in memoriam iudicum, vel extrema pars libri; [18] et hinc hoc epilogium idem, et epilogo -as, idest epilogium facere, breviter predicta recapitulare, et est activum. [19] Item logos componitur cum pro vel protos, quod est primum, et dicitur hic prologus, quasi prelogus vel quasi protos logos, idest primus sermo, idest prefatio, prelocutio; [20] unde prologizo -as, idest prologum facere, prefari, preloqui ante materiam. [21] Componitur quoque logos cum teta, quod est positio, et dicitur hic et hec logoteta, qui sermonem facit in populo, vel qui edictum imperatoris vel alicuius principis populo nuntiat; [22] et cum ana, quod est rectum, et dicitur hec analogia -e, idest equalis locutio, regularis formatio vel similium comparatio sive proportio: [23] octo modis colligitur comparatio analogie, idest qualitate, comparatione, genere, numero, figura, casu, extremitatibus similium sillabarum et similitudine temporum; [24] unde analogicus -a -um, idest regulare. Componitur quoque logos cum multis aliis partibus de quibus divisim melius tractabitur.