L 79
LINQUO -is -qui lictum componitur delinquo -is, idest derelinquo et pecco, committo, unde hoc delictum -ti peccatum; relinquo -is, et componitur derelinquo -is. Linquo et omnia eius composita sunt activa et faciunt preteritum in liqui et supinum in lictum, abiecta n; tamen in simplicitate non est in usu supinum huius verbi linquo.