Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 64

[1] LICOS grece, latine dicitur lupus ab aviditate vel rapacitate, quia rabie rapacitatis que invenit trucidati [2] et inde hec linx -cis et hec linea -ce, pro eodem animali quod vulgo dicitur lupus cervarius, et dicitur a licos quia in luporum genere numeratur et eis similis est; et dicitur linx oculos habere tam acutos ut etiam visu parietes penetret; [3] et inde linceus -a -um, unde Oratius 'si non possis oculo quantum contendere linceus'; et hinc Linceus dictus fuit quidam habens oculos tam claros et tam acutos quod existens in Cicilia vidit naves exeuntes de Affrica. [4] Item a linx hic lingurius, quidam lapis pretiosus, quia fìt ex urina lincis tempore indurata, [5] et hec Linxa -e, dea bestiarum, et intelligitur hec dea splendor vel vivacitas visus, unde Martianus Capella 'tunc linxa silvestris'. [6] Dicitur autem hec magis dea bestiarum quam hominum quia acutius vident bruta animalia quam homines; unde nocte habent sui visus contemperamentum quia tunc aliqua inveniunt obstacula; de die autem, quia nulla inveniunt, fere nichil vident fere. [7] Item a licos hic Liceus -ei, quidam mons Archadie, sic dictus ab abundantia luporum vel quia Pan ibi colitur, qui arcet lupos a pecoribus; [8] et hic Licius similiter alius mons ab abundantia luporum, unde Martianus Capella 'item eum in Elicona Delon Liciumque sectantur'; et hinc liceus -a -um et licius -a -um. [9] Item a licos hic lupus dicitur apud nos; vel dicitur lupus quasi leopos, quia quasi leoni ita sit ìIli virtus in pedibus, unde et quicquid pede pressit non vivit; [10] et inde hic lupillus -li diminutivum, et lupinus -a -um et hic lupinus -ni, quoddam genus leguminis, quia sonitu suo terreat lupos: cum enim lupus lupinos intrat ipsi folliculi sonant et ita ille terretur; [11] unde hoc lupinetum -ti et hoc lupinarium, scilicet locus ubi lupini abundant. [12] Item a lupus hec lupa -e, uxor lupi; et etiam meretrix dicitur lupa propter similitudinem rapacitatis, unde Romulus et Remus, quia nutriti sunt ab Anca meretrice, dicti sunt nutriti a lupa, [13] et tunc inde venit hoc lupanar -ris, idest prostibulum, idest domus meretricum. [14] Item a lupus hoc lupatum -ti, quoddam genus asperorum frenorum factum ad modum dentium luporum, qui inequales sunt: similiter et lupatum inequale est et tunc gravius mordet; alii dicunt quod lupatum est molinellum ipsius freni. [15] Invenitur etiam lupus pro lupatum, unde Ovidius Tristium (4, 6, 4) 'et placido duros accipit ore lupos'. [16] Item a lupus hic lupus piscis dicitur ad similitudinem lupi, quia improba voracitate alios persequatur: nam lupum aviditas appellavit, ut diximus. [17] Lupus etiam dicitur ferreus arpax qui et canicula dicitur, et dicitur sic quia si quid in puteum decidit rapit et extrahit. [18] Item a lupus hic luparius et hec luparia, scilicet canis qui lupos persequitur et ad hoc offìcium est precipuus. [19] Lupus componitur cum arceo et dicitur hic Lupercus -ci, idest Pan vel sacerdos Panis, et dicitur Lupercus quasi lupos arcens a pecoribus, quia Pan deus est pastorum et lupos arcet a pecoribus; [20] unde hoc Lupercal -lis, festum vel templum Panis, vel fossa pastoralium ludorum in luco quasi theatrum facta; quod autem dicitur Lupercus quasi lucum colens ethimologia est. [21] Item licos componitur cum cinos quod est canis et dicitur hic liciscus et hec licisca -e: ut ait Plinius, licisci vel licisce dicuntur canes nati ex lupis et canibus cum forte inter se commiscentur.