Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 62

[1] LIBEO -es -ui -tum olim erat in usu, sed modo non est in usu nisi libet, impersonale ab eo derivatum; [2] unde libens, tam participium quam nomen, et comparatur -tior -mus; [3] unde libenter -tius -sime adverbium, et hec libentia -e; unde Macrobius De Saturnalibus 'cui libentie gratieque conviviorum omnes cognite sunt'. [4] Item a libet hec libido -nis, voluntas vel luxuria sive luxuriosa voluntas, unde libidinosus -a -um, voluntarius vel luxuriosus quia faciat quod libet, vel sic dicitur a Libero quia puellarum corpore pingitur, et libidineus -a -um. [5] Et hic lumbus -i dicitur a libidine, quia in viris causa corporee voluptatis in ipsis est sicut in umbilico in feminis; [6] unde hic lumbulus -li diminutivum, et hoc lumbare -ris, quod et hoc lumbar -ris invenitur per apocopam, idest cingulum circa lumbos, quia lumbis religetur vel quia lumbis inhereat. [7] Idem dicitur et coxale et bracharium et renale, sed proprie renale quod in renibus alligatur, sicut ventrale circa ventrem cingulum. [8] Item a lumbus hoc lumbatorium, idem quod lumbare, et hec lumbago -nis, idest lumborum debilitas. [9] Lumbus componitur hic et hec elumbis -e, idest debilis, quasi extra lumbos, idest extra fortitudinem, et delumbis -e, idest debilis, quasi deorsum a lumbis, idest a fortitudine; unde Persius (1, 104-05) 'summa delumbe saliva hoc natat in labris'. [10] Componitur etiam hoc lumbifragium, idest fractio lumborum; unde Plautus in Amphitrione 'lumbifragium hinc afferes si me irritas'. [11] Item a libet vel libido hec Libitina -e, idest dea libidinis, quod etiam pro feretro et pro morte accipitur quia non libet; unde Oratius in Odis (3, 30, 6-7) 'multaque pars mei vitabit Libitinam'. [12] Item a libet libitus -a -um, et componitur illibitus -a -um, idest non libitus; et hic libitus -tus et hoc libitum -ti et libesco -cis inchoativum; [13] et notandum quod antiqui dicebant lubet et lubesco pro libet et libesco, unde et nos utimur composito allubet et allubesco, idest obedire vel consentire; unde Martianus Capella 'cum Stilbonte incedens connubiorum copulis allubescebat'; [14] et inde hec allubescentia vel allubentia -e, idest obedientia vel consensus, et in eodem sensu invenitur allibeo vel allibet, allibesco. [15] Item componitur libeo vel libet collibeo vel collibet, idest simul libere, unde hoc collibium -bii, idest parvum munusculum vel fructus ut pomum, nuces, quod et bellarium dicitur et antepomentum, et dicitur a collibet quia simul cum aliis placet: post carnium fercula solent fructus diligi, per se non tantum; [16] unde et collibista -e dicitur qui recipit collibia et huiusmodi munuscula pro usura vel aliquo servitio. [17] Item collibere, idest obedire vel consentire, unde collibesco et hec collibentia, idest obedientia vel consensus, et idem est hec collibescentia; perlibeo vel perlibet, idest perfecte libere. [18] Libeo cum omnibus suis compositis neutrum est, libet impersonale similiter: omne enim impersonale neutri generis est et speciei derivative et nullius numeri nullius persone et eiusdem coniugationis cuius est verbum a quo descendit. Item libeo et libet cum omnibus suis compositis corripit hanc sillabarli li-.