Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 50

[1] LEOS, apud Grecos, equivocum est: leos idest populus, de quo supra diximus, et leos idest princeps vel rex, unde Greci dicunt leon quoddam animai, quia princeps sit omnium bestiarum; [2] et hinc, abiecta n, dicimus nos hic leo -nis, unde hec leena vel lea et hic leontofonus, quedam bestia modica, sic dieta quia, si capiatur et exuratur et eius cinere carnes asperse ponantur per vias, leones necant si quantulumcumque sumpserint ex illis. [3] Leo componitur cum pardus et dicitur hic leopardus leopardi, quod regularius diceretur leonis pardi, ut ex utraque parte declinaretur. Et nascitur leopardus ex adulterio leene et pardi vel parde et leonis; et hinc hec leoparda -e. [4] Item a leo hic formicoleon, per compositionem, de quo supra tractatum est; et hic leofilius, leonis filius, unde leofilia, leonis fdia. [5] Item a leo hic leunculus -li diminutivum, et leoninus -a -um.