K 16
De K nichil amplius dicimus, nisi quod hec figura, k, superfluit apud nos, sed nequaquam apud Grecos. Ubi enim nos scribimus c, Greci scribunt k, et vocatur apud eos kappa. In nullis ergo latinis dictionibus scribi debet k, sed tantum in grecis. In nothis, vero, indifferenter potest scribi tam c quam k: quia ergo reducte sunt ad latinitatem, possunt scribi per c, sed, quia a Grecis habent principium et originem, possunt scribi per k; et hoc considerantes, superius, in tertia littera, tractavimus de multis dictionibus grecis vel nothis.