Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 156

[1] AMBROSIA -e, quedam herba predulcis saporis, divina dieta eo quod inde pascantur equi deorum, unde ambrosia dicitur quandoque nectar vel cibus deorum; [2] hic ambro -nis, idest leccator, scilicet idem quod lurco, manducus, ardelio, ganeo; sed interest: ambro dicitur ille qui bene scit iudicare de sapore ciborum et libenter gustat bene saporata; lurco dicitur ille qui gulose et immunde omnia devorat, dictus sic a lues, quod est sordes, vel a lura, quod est os ventris; manducus dicitur ille qui ore hians turpiter manducat; ardelio ab ardeo, qui ardens est in leccacitate; ganeo qui moratur in tabernis, quia ganeum est taberna ubi fìt leccacitas, inde ganea talis leccacitas, unde ganeo talis leccator; [3] et ab ambro ambroninus -a -um, unde quidam, cum vellet alium redarguere, ait: 'Tu habes lurconiciam buccam et ambronina labia', volens significare quod multum et turpiter comedebat et libenter de bene saporatis. [4] Item ab ambrosia hec ambra -bre, scilicet species quedam valde cara, et ambrosius -a -um, idest dulcis vel gulosus, et tunc ab ambro; Iuvenalis (6, 77) 'fiat pater Ambrosiusque choraules'.