I 120
[1] IUVO -as -vi -tum, auxiliari vel delectare et inde verbalia, et hoc iuvamen et hoc iuvamentum: et hec exigunt ut preterito dicatur regulariter iuvavi. [2] Et a iuvo vel a iuvamentum, per sincopam, hoc iumentum, equus vel bos vel asinus: et dicuntur huiusmodi animalia iumenta, quia nostrum laborem vel onus suo adiutorio, subvectando vel arando, iuvent. Nam carpenta trahit bos et durissimas terre glebas vomere evertit; equus et asinus portant onera et hominum in gradiendo laborem temperanti unde et iumenta appellantur quia iuvent homines. [3] Eadem quoque dicuntur armenta, quia sunt apta armis, idest bellis vel armis faciendis vel ferendis vel exercendis. Alii armenta boves tantum intelligunt ab arando, quasi aramenta; vel quia sint cornibus armata. [4] Et hinc iumentarius -a -um, quod pertinet ad iumentum, et hic iumentarius et hec iumentaria, idest custos iumenti. [5] Item a iuvo hic iuvencus -ci, cum a vitulo discedit et iuvare incipit; et inde hec iuvenca -ce et hic iuvenculus -li diminutivum, et hinc hec iuvencula, que alio nomine dicitur hec iunix -cis, similiter a iuvando, unde Persius 'tot sibi in flammis iunicum omenta liquescant'. [6] Item a iuvo hic et hec iuvenis, quia iuvare posse incipit; et est iuvenis in ipso etatis incremento positus et ad auxilium preparatus. Nam iuva-, re hominis est aliquod opus conserentis, quod proprie fit post vigesimum octavum annum. Et nota quod antiqui dicebant hic et hec iuvenis et hoc -ne et comparabatur iuvenior -simus, sed modo iuvenis declinatur tantum per duo genera, et caret superlativo et habet comparativum irregulare, scilicet hic et hec iunior et hoc -nius. [7] Et hinc hic Iunius -nii, quidam mensis, sicut Maius a maioribus, sed hoc superius diligenter distinctum est. Unde iunius -a -um, ut iunie kalende. [8] Item a iuvenis hec iuventus -tis et hef iuventa -te et hec Iuventas -tis. Iuventus est collectio iuvenum et etas plurimorum iuvenum, iuventa -te est etas unius iuvenis, et est iuventus vel iuventa a vigesimo octavo anno usque ad quinquagesimum. Iuventas est dea iuventutis, scilicet Hebe fìlia Iunonis, uxor Herculis; [9] et hinc hic et hec iuventabilis et hoc -le, idest benefìcus. Item a iuvenis hic et hec iuvenilis et hoc -le, quod pertinet ad iuvenem vel lascivus sive stultus et fatuus ad modum iuvenis, unde iuveniliter adverbium et hec iuvenilitas -tis. [10] Item a iuvenis iuveneo -es -nui, idest esse vel fieri iuvenem vel virere, florere sive resplendere: que sunt proprietates iuvenum, unde ensis dicitur iuvenere, cum purgatur et resplendet. [11] Et componitur reiuveneo -es; et hinc inchoativa iuvenesco -scis et reiuvenesco -scis. Item a iuvenis iuvenor -aris, more iuvenum se habere, unde in diatetica argumentatione ille dicitur iuvenari qui bis vel ter vel quater vel sepius idem repetit, nesciens pro-cedere. [12] Item a iuvo hic Iovis -vis vel hic Iupiter -teris vel -tris: antiquitus enim ita declinabantur hec nomina, sed postea obliqui istius nominativi Iupiter et iste nominativus Iovis aboliti sunt, unde postea ex obliquis istius nominativi Iovis et ex isto nominativo Iupiter facta est quedam commixtio et redacta quasi in unum nomen, scilicet hic Iupiter, huius Iovis. [13] Iupiter rex fuit cretensis, qui patrem suum de regno expulit et solus monarchiam sui regni obtinuit, qui postea, propter probitatem suam, dictus est esse deifìcatus post mortem et celi monarchiam obtinuisse. Dicitur ergo Iupiter quandoque summus deus, quandoque superius elementum, quandoque pianeta, quandoque anima mundi, quandoque anima hominis, quandoque ipse mundus. [14] Proprie ergo, cum Iupiter dicitur summus deus convenit ei hoc nomen Iovis, a iuvando, vel Iovis quasi iavis, idest universalis potentia vel omnipotentia, vel sit ethymologia et derivetur a iuvando; similiter et hoc nomen Iupiter tunc proprie ei attribuitur, quasi iuvans pater: pater est creando, iuvans in regnando. Vel Iupiter quasi iuris pater, quia legem, tam positivam quam naturalem, hominibus dedit. [15] Similiter, si Iupiter dicatur superius elementum, conveniunt ei predicta nomina, quia pater dicitur: nam maiorem vim habet in rerum procreatione iuvans, quod sine igne nichil potest subsistere. Est ergo hoc nomen compositum Iupiter a iuvans et pater, vel a iuris et pater. [16] Et a Iovis hic et hec iovialis -le et, per compositionem, hec iuglans -dis. Et sunt iuglandes castanee, quasi Iovis glandes, quia sunt consecrate ei, vel quia sint cibus love dignus, que aliter herocleate dicuntur: unde Opius vir doctus 'herocleata hec nux, quam castaneam nominant'; [17] hec eadem dicitur mulusca, quia mollis sit: Plautus 'muluscam nucem super eius dixit impendere regulas'. [18] Item a iuvo hec Iuno -nis, quasi iuvans novos. Est enim Iuno divina bonitas que novos iuvat, quia creata gratia sua nutrit. [19] Est etiam aer qui similiter iuvat novos, quia infantes, a calido et umido utero venientes et similium qualitatum beneficia poscentes, recipit fovens humore et calore, quia ipse solus inter elementa calidus est et humidus. [20] Hinc etiam dicitur esse Lucina, idest dea partus. Item Iuno quandoque accipitur pro terra, quandoque pro vita pratica. Cum Iuno accipitur pro terra et Iupiter pro aere, dicuntur fratres, quia ex eadem materia fuerunt, et coniuges, quia terra supposita est aeri. [21] Cum Iuno dicitur aer et Iupiter interpretatur ignis, et tunc similiter fratres, quia aer et ignis de eadem materia fuerunt et conveniunt in tribus: calore, mobilitate, subtilitate vel liquiditate; coniuges etiam, quia aer suppositus est igni. [22] Cum Iuno dicitur divina bonitas et Iupiter dicitur deus summus, scilicet pater, dicuntur fratres, quia idem sunt in essentia, licet sint diversi in personis; coniuges etiam sunt quia una essentia, quasi inseparabili coniugio, iuncti sunt. Sed hec ad philosophos spectant. [23] Vel, sicut supra diximus, Iuno dicitur quasi iano, a ianua, et qua re ibidem determinatum est. [24] Iuvo componitur adiuvo -as -vi adiutum, unde adiutorium et adiumentum et adiutus -tus et adiuto -as frequentativum: Terentius in Adelphis 'hanc familiam colere adiutare'. [25] Et adiuvo componitur coadiuvo -as, unde verbalia. Iuvo activum est cum omnibus suis compositis, sed facit preteritum in iuvi et supinum in iutum, et in presenti corripit hanc sillabam iu-, sed in preterito et supino eam producit; et facit ex se hoc impersonale, iuvat, quod cum accusativo construitur, ut 'iuvat me et cetera.