Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

I 100

[1] Hic ISRAEL, indeclinabile, et Israel -is dictus fuit Iacob, et interpretatur vir videns Deum. Is' enim dicitur vir, et 'ra' videns, et 'el' deus: tunc enim hoc nomen accepit quando, tota nocte luctatus, vicit in certamine angelum et, oriente Lucifero, benedictus est; inde propter visionem Dei Israel appellatus est, sicut et ipse ait: 'vidi Dominum facie ad faciem et salva facta est anima mea'. [2] Et hinc duodecim tribus Iudeorum Israel vocabulum sortite sunt; et hinc hic et hec Israelita -te et israeliticus -a -um. Et nota quod quidam ydiote periti solent in hoc nomine Israel s tacere, quia s ante r in eadem sillaba sonare non potest in latinis dictionibus, sed peccanti non enim Israel est latina dictio vel greca, sed barbara, et in barbaris dictionibus in multis licet barbarizare; non enim barbaries artatur regulis artis gramatice.