I 88
[1] YPA grece, latine dicitur re-, anti, idest contra: inde dicitur hoc ypapanthi indeclinabile, idest obviatio vel occursus, unde representatio Domini in tempio, scilicet festum purificationis beate Virginis, dicitur ypapanthi, quia tunc Symeon Christo occurrit et obviavit et in ulnis suis accepit eum et in tempio representavit. [2] Item yper, quod est super; et componitur cum batin, quod est gradus, et inde hoc yperbaton, idest longa et supergrediens constructionis vel sententie transcensio, scilicet cum verbum aut sententia ordine commutatur. [3] Huius quinque sunt species: anastrophe, isteronproteron, parentesis, temesis, sintesis. Isteronproteron est sententia ordine mutata, scilicet conversio recte sententie: isteron enim interpretatur videre, proteron conversio. [4] Item yper componitur cum bole, quod est sententia, et dicitur yperbole: de hoc superius iam tractatum est; et cum on, quod est totum vel omne, et inde hic Yperion -nis, idest super omnia, quod quandoque dicitur de love, qui est super omnia, quandoque de sole, qui super faciem totius terre in circuitu fertur, quandoque de quodam gigante, qui super omnes alios fuit. [5] Item componitur cum phanos vel fasma, quod est apparitio, et dicitur yperfanus -a -um, idest superbus; unde hec yperfania -e, idest superbia, scilicet cum aliquis vult apparere super id quod est; [6] et cum lidius, quod dicitur acutus sonus in musica, et dicitur hic yperlidius, idem quod lidius, scilicet acutus sonus in musica; [7] et cum sophia, quod est sapientia, et dicitur hec ypersophia, idest supergrediens sapientia, idem et ipersocia; [8] et cum boreas, et dicitur hic yperboreus -a -um, super quod boreas fiat, unde quidam montes dicuntur Yperbores, super quos et a quibus fiat, et gens illa similiter dicitur Yperbora, super quam boreas fiat, que et Yperbita -te dicitur; [9] et cum sinthelicon, quod est perfectum, et dicitur ypersinthelicon, scilicet plus quam perfectum, quod preteritum apud Grecos designat rem multo ante preteritam. [10] Item ypos, idest sub, et ypos, idest equus: ab ypos quod est equus dicitur hic ypogabus, idest navis, in qua equi deferuntur, et hic ypotamus, idest equus fluvialis, scilicet quidam piscis, sic dictus quia sit equo similis dorso, iuba, hinnitu, rostro resupinato a primis dentibus, cauda tortuosa, ungulis binis: die in aquis commoratur, nocte segetes depascit. [11] Ypos componitur cum mano -as et dicitur hic Ypomaries -nis, quasi velox ad modum equi, unde et, propter suam velocitatem, dicitur superasse cursu Athalantham. Sed hoc ypomanes, indeclinabile et neutri generis, est quedam herba, que comedentem se facit furere; [12] vel potius ypomanes est virus quod distillat ab inguine eque ex nimia luxuria, dum amoris rabie fertur, unde dicitur ab ypos, quod est equus, et mano -as, quia ab inguine eque distilletur. Hoc noverce et malefice solent colligere et potionem mortiferam inde facere, quod venenum similiter dicitur ypomanes. [13] Item ypos, quod est sub, componitur cum causaet dicitur hec ypocausa, idest subsidium, et cum lidius et dicitur ypolidius, gravis sonus in musica, qui et sublidius dicitur, et ypodeus vel ypodoreus; [14] et cum zeusis, quod est dictio, et dicitur ypozeusis, scilicet quedam figura ubi in singulis sensibus propria unicuique clausula est, ut (Verg. Aen. 10, 149) 'regem adit et regi memorat nomenque genusque'. [15] Item ypos componitur cum graphos, quod est scribere, et dicitur hic yponematographus -phi, scilicet qui graphiat, idest scribit et nominat suppositos functionibus publicis. [16] Item ab ypos, quod est sub, et thesis, quod est positio, componitur ypothesis: causa dicitur, ubi cum certa persona controversia est, et ypothesis, substantia et disputatio et condicio vel suppositio vel consensus, unde ypotheticus -a -um, idest condicionalis vel suppositivus. [17] Item componitur cum teca, quod est repositorium, et dicitur hec ypoteca, et est ypoteca cum res accommodatur sine depositione pignoris, pacto vel cautione sola interveniente, et differt a pignore, quia pignus est quod propter rem creditam obligatur. [18] Item fiducia differt ab utroque: est enim fiducia cum res aliqua sumende mutue pecunie gratia vel mancipatur vel in iure creditur; et ypotheca dicitur idem quod apotheca. [19] Unde ypothecarius -a -um, quod ad ypothecam pertinet, et hic ypothecarius, idest apothecarius vel qui rem nomine ypothece accipit. [20] Item componitur cum ge, quod est terra, et dicitur hoc ypogeum, idest sub tetris constructum edificium, quod nos antrum vel speluncam dicimus. Hic ypogeus -ei, idest sol; vel dicitur sol quia sub tetris vadit in nocte; vel ypogeus componitur ab yper, quod est super, et ge, quod est terra, quia super terram in die feratur. [21] Item ab ypos ypothenusse, linee pendentes oblique sic: \/, et hec ypographia, idest descriptio que rem declarat, adhibita circuitione dictorum et factorum, et hec ypocondria, et sunt ypocondrie coste molles, [22] et hoc ypodoma -tis, idest calciamentum, et hoc ypodogma -tis, idest predemonstratio, et ypodion, idest scabellum, et yponesticus -a -um, idest memorabilis, et yporus quedam herba est. [23] Item ypos componitur cum stasis, quod est status vel stans, et dicitur hec ypostasis, idest substantia intellecta sine forma, scilicet primordialis materia, et dicitur sic quasi substans, quia habet substare omnibus accidentibus, et omnia accidentia in se recipit, nullo tamen informatur, sicut in phisicis aperte disseritur. [24] Et cum ens et dicitur yphen vel ufen et interpretatur copulatio: est enim yphen vel ufen modus pronuntiandi qui consistit in continua prolatione dictionum sine ulla distinctione, ut 'hic populus gentium', et dicitur sic quia una dictio sub idest post aliam sine distinctione copulatim profertur. Componitur quoque yper vel ypos cum multis aliis partibus, de quibus alibi dicetur.