I 43
[1] IESUS ebraice, grece sother, latine autem salutaris sive salvator interpretatur, quia cunctis gentibus salutifer venit. Et scribitur hoc nomen tribus litteris, ad designandum misterium trinitatis: prima littera est I, secunda est H, tertia C, et est greca scriptura. [2] Prima dicitur iota apud Grecos, secunda videtur nota aspirationis ornata et levata, unde a quibusdam ydiotis scribitur per vulgarem notam vel figuram aspirationis, sic 'ihs', sed peccanti non enim in hoc nomine est aspiratio; hec enim figura, scilicet H, apud Grecos non representat aspirationem, sed e longum, et vocatur eta; hec figura C, apud eosdem, representat s et vocatur sima. [3] Est ergo sic scribendum IHC, et sic litterandum: iota, eta, sima, titulus: ihc; vel, si abhorreas greca nomina, dicas latine i, e, s: IHC; sed, sicut greca scriptura est et grece figure, sic grecis nominibus sunt appellande. Non enim greca figura et latina appellantur eodem nomine, licet idem representent elementum. [4] Si quis querat consilium circa puerum instruendum in talibus, consulimus ut scribatur ei tale nomen per latinas figuras, scilicet 'ies', quousque instructus grecas figuras valeat comprehendere, sed certe in talibus fere omnes, etiam ipsi doctores, sunt pueri et in his instruendi.