Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

I 34

[1] YDOR vel YDRO grece, latine dicitur aqua; inde hec ydria -e, quoddam vas aquatile, et hic ydrus vel hec ydra, idest serpens aquaticus. De ydra legitur quod esset multorum capitum et quod sit interfecta ab Hercule. [2] Hec a Latinis excedra dicitur, quia uno capite ceso tria exerescebant: hic nichil aliud fuit nisi quidam locus evomens aquam et vastans vicina loca, unde et ydra dictus est ab aqua. Cum ergo Hercules unum meatum clauderet, multi erumpebant aquam, quod Hercules videns, loca illa combussit et sic aque clausit meatus, unde et ydram dicitur interfecisse. [3] Item ab ydro hic ydrius, idest aquarius, et hec ydrocelicos, idest aqua circa testiculos adunata. [4] Item ydro componitur cum fabos, quod Greci timorem vocant, et dicitur hec ydrofaba -e, idest aque metus. Hunc morbum Latini ab aque metu lymphaticum vocant, et fit ex canis rabidi morsu vel ex eius spuma, quam si homo vel bestia tetigerit, aut dementia repletur, vel in rabiem vertitur; [5] et cum melle et dicitur hoc ydromellum, scilicet aqua mellita, quod constat ex aqua cocta et melle: idem dicitur et medo, scilicet mulsum quod fìt ex aqua cruda et melle; [6] et cum malum et dicitur hoc ydromelum, quod fìt ex aqua et malis matianis; [7] et cum pesti, quod humor dicitur grece, et dicitur hec ydropis -pis vel -pisis, vel ydrops -pis, idest aquosus humor: est enim humor subcutaneus cum inflatione et anelitu fetido; et inde ydropicus -a -um, qui talem infìrmitatem patitur, et hec ydropisis, idem quod ydropis; [8] et cum oleo et dicitur hoc ydroleon, ex aqua et oleo roseo mixtum; [9] et cum mante, quod est divinano, et dicitur ydromantia -e, idest divinatio que fìt in aqua: est enim proprie ydromantia in aque inspectione umbras demonum evocare et imaginationes et ludificationes eorum videre et ab eis ibi aliqua audire, ubi, adhibito sanguine, et inferos perhibentur sciscitari; quod genus divinationis a Persis fertur allatum. Unde ydromantius -a -um vel ydromanticus -a -um, qui talem artem exercet; [10] et cum en-, quod est in, et dicitur hec enidris, serpens in aqua vivens, et ex eisdem fìt compositio et dicitur hic enidrios, quedam besticola, sic dieta quia in aquis versetur, et maxime in Nilo: hic eo modo vel nemon grece vocatur, quia odore suo et salubria ciborum et venenosa prodantur; de quo Dracontius ait 'predicit suillus vim cuiusque veneni', sed suillus a setis dictus est. [11] Hic etiam serpentes insequitur, qui, cum adversus aspidem pugnat, caudam erigit, quam aspis maxime observare incipit quasi minantem, ad quam cum vim suam transfert, decepta corripitur. Componitur quoque ydor vel ydro cum aliis partibus, de quibus in suis locis diximus.