Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

I 26

[1] Hec YCON -nis et hec ycona -e et hec yconia -e, idest imago vel signum, et est ycon personarum inter se vel eorum que personis accidunt comparatio, scilicet cum fìguram rei ex consimili genere conamur exprimere, ut (Verg. Aen. 4, 558) 'omnia Mercurio similis, vocemque coloremque' et cetera; [2] unde hec yconisma -e, idest imago, figura sine pectore ad caput , et hec eco indeclinabile, quasi yco, sonus aeris vel vallium vel rupium vel montium, idest sonus reditivus, quia est imago et representatio vocis. Dicunt tamen quidam quod eco saxum est quod, humane vocis sonum captans, etiam verba loquentium imitatur, et dicitur sic quia, ad vocem respondens, alieni effìcitur imago sermonis; sed potius videtur hoc evenire natura locorum, sicut convallium et cetera. [3] Unde hic economus -mi, idest dispensator proprie familie, unde hec economia -e, dispensario, et economicus -a -um, dispensativus, unde hec economica, scientia qua instruimur in dispensatione proprie familie; et dicitur economus ab eco, quod est sonus reditivus, quia ad eius sonum et vocem tota familia debet ordinari. [4] Vel potius dicitur yconomus ab ycon, quod est imago vel signum, et noma, quod est lex, vel norma, quod est regula. Inde yconomus quasi signatilis lex vel regula, quia ad eius signum et legem vel regulam tota familia debet dispensari; et inde hec yconomia, et cetera. [5] Ycon componitur cum pros, quod est ad, et dicitur hoc prosicum -ci, idest adimaginatio vel signum, unde Martianus 'fìsiculatis extorum prosicis viscera loquebantur'. Quidam legunt prosicum pro prima parte extorum, a proseco -as, sed hoc melius in sequenti distinguetur.