Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

I 11

[1] Hic IAMBUS, quidam pes constans ex brevi et longa, et dicitur a iambos, quod est ascendere vel ascensio, quia cito transimus et ascendimus a brevi ad longam. Vel dicitur a iambuzin, quod est reprehendere vel detrahere vel venenum immittere, quia inventus fuit ad describendum venenum ire et ad reprehensiones et detractiones, unde Oratius (ars 79) 'Archilocum proprio rabies armavit iambo'. [2] Unde iambeus -a -um et iambicus -a -um.