I
I 1
[1] IA est nomen Dei, secundum quod est invisibilis, ex quo et allelu, quod est laus vel laudare, componitur alleluia, idest laus invisibilis vel laudare invisibilem. Et nota quod hec figura latina i et hec figura y greca idem elementum representant, sed i representat illud in substantiali sono, sed y in accidentali. [2] I enim, hoc elementum, naturaliter exiliter sonat, ergo hec figura i representat illud elementum cum sonat exilius, sed cum sonat spissius et uberius representatur hac figura y. [3] Propter diversos modos representandi predictum elementum Greci predictis duabus figuris utuntur, appellantes i yota, y gui; nos vero non utimur hac figura y nisi in grecis dictionibus vel barbaris, et non utimur ubique, unde in multis dictionibus barbaris vel grecis est dubium an debeant scribi per i an per y apud nos, cum non sciamus illas linguas ex toto, quia apud illos, scilicet Grecos vel barbaros, in quibusdam locis scribitur i, in aliis gui, scilicet y. [4] Item hec figura i, apud nos, representat duo elementa, scilicet i vocalem et i consonantem: quia ergo i duo elementa representat, et quia i et y idem representant elementum, ideo placuit mixtim et indiscrete tractare de illis dictionibus que incipiunt ab i vocali et de illis que incipiunt ab i consonante et de illis que incipiunt ab y; ordinem tamen et discretionem habebimus in secunda littera secundum ordinem alphabeti.