Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

H 61

[1] HOSTIO -stis -stivi -stire -stitum, idest equare, unde Plautus 'quem promitto hostire contra ut merueris', et inde hoc hostimentum -ti, idest equamentum, equalitas vel illud contra quod pondus exequatur in libra, unde Plautus 'pari portant par inpar dant hostimentum est opera perpetua'; et hoc hostorium, lignum quo modius vel sextarius exequatur, [2] et hic et hec hostis, quia equa fronte ineat ad bellum. Proprie hostes sunt qui equales sunt et qui equaliter sibi invicem debent, quasi qui nil sibi debent, nec unus magis tenetur alteri quam e contrario; unde hostes non proprie possunt esse Christiani inter se, nec hostile prelium inter eos, quia Christiani semper debent sibi invicem aliquid, saltem causa christianitatis, sed Christiani et Saraceni proprie dicuntur hostes quia nichil sibi invicem debent. [3] Si enim vilissimus Saracenus caperet regem Francie, tantum deberet illi quantum rex Francie deberet i 11 i si eum caperet. Vel dicuntur hostes ab hostiendo, idest equando menia victorum: solet enim hostes victores menia victorum hostium equare, idest cum terra equa facete, idest destruere, proicere per terram. [4] Et hinc hic et hec hostilis et hoc -le, unde hostiliter adverbium, et hec hostilitas -tis et hosticus -a -um, idest hostilis. [5] Item ab hostis hec hostia -e: hostie erant sacrificia que fiebant antequam ad hostes pergerent, quasi pro hostibus devincendis facta, sed victime erant sacrificia que post victoriam victis hostibus immolabant, et erant victime maiora sacrificia quam hostie. [6] Hostis componitur cum capio vel cedo vel scindo, et dicitur hic et hec hosticapa vel hostiscinda vel hosticida, qui vel que capit vel scindit vel cedit hostem. [7] Item ab hostis hoc hostium -stii, quia hostem moratur: ibi enim adversariis nos obicimus. Hinc etiam hostia fluviorum dicuntur exitus in mari, scilicet loca ubi mare intrat, quia hostibus illuc solemus occurrere et nos eis ibi opponete. [8] Vel dicuntur loca illa hostia, quia per loca illa, tamquam per hostium in domum, fluvii intrent mare; vel quia res exportantur vel importantur per loca illa, tamquam per hostia; vel quia homines per loca illa, tamquam per hostia, egrediuntur et ingrediuntur flumen vel terram suam, quasi domum. [9] Quod autem dicitur hostium, quasi ostendens aliquid interius, vel quasi obstans viantibus, idest intrare volentibus, ethymologia est. [10] Et inde hoc hostiolum -li diminutivum, et hic hostiator, idest ianitor, qui et hostiarius dicitur, qui custodit hostium; unde et hostiarius dicitur qui custodit hostium in ecclesia, ab officio, quia presit hostiis templi: ipse enim, tenens clavem, omnia interius et exterius custodit et, inter bonos et malos habens iudicium, fìdeles recipit infideles respuit; [11] et hec hostiaria -e, que custodit hostium, et hostiarius -a -um, quod pertinet ad hostium, et hostiatim adverbium, idest per hostia, quasi de hostio ad hostium. [12] Item ab hostium hoc os -ris, quasi hostium, quia per ipsum, quasi per hostium, cibos intromittimus et sputum foras mittimus; vel quia per illud ingrediuntur cibi et egrediuntur sermones. [13] Et ab os hoc omen -nis, idest augurium, et dicitur omen quasi orimen, quia fìt ore augurium, unde hoc omentum -ti, mappa ventris, scilicet membrana que continet maiorem pattern intestinorum; vel dicitur sic a greco, et quandoque intestina dicuntur omenta, unde hec omestra, idest mappa; [14] et componitur cum abdo -dis et dicitur hoc abdomen -nis, quasi abditum omentum, scilicet pinguedo que est in ventre porci vel porce, que et sumen dicitur: Iuvenalis (2, 86) 'atque bonam tenere placant abdomine porce', et ponitur quandoque pro qualibet pinguedine carnium. [15] Item ab omen ominosus -a -um, plenus augurio vel fortunatus: Quintilianus De causis (Ps. Quint. deci. 6, 1 p. 111, 20) 'senex ominosus morte fìlii mei vivo', unde ominose, idest fortunate. Idem Quintilianus (Ps. Quint. deci. 6, 5 p.i 15, 9) 'prorsus ominose retentus est'. [16] Item ab omen hic omasus -si, idest tripa vel ventriculus qui continet alia viscera, quia in ipso rerum eventus inspiciebant: Oratius in Epistulis (1, 15, 34) 'patinas cenabat omasi'. [17] Item ominor -aris, augurari, quod componitur abominor -aris, abhorrere, aliquid cum execratione repellere, execrari, detestari vel malum omen imprecari, unde hoc abominium, idest execratio, et hoc abominarium, liber ubi abominationes scribuntur. [18] Item ab os hoc osculum diminutivum, quantum ad vocem; et quia habuit aliam a suo primitivo significationem, ideo os fecit ex se adhuc aliud diminutivum, scilicet oscillum, idest parvum os; [19] hoc tamen et aliam habet significationem, sicut supra diximus, et tunc componitur ab os -ris et cilleo -es. [20] Osculum idem est quod basium, differt tamen, quia osculum est religionis, unde dicitur 'recepit eum in osculum pacis'; basium est amoris, suavium luxurie et libidinis, unde quidam: 'basia coniugibus, tamen oscula dantur amicis, suavia lascivis miscentur grata puellis'. Item osculum filiis, pacem amicis, basium uxori, suavium scorto. Item osculum caritatis est, basium blanditici, suavium voluptatis. [21] Et inde osculor -aris, osculum dare, et est commune cum omnibus suis compositis, si qua habet. [22] Item ab ore hoc orarium, peplum, scilicet infula illa que involvit et operit ora, idest vultus, unde Prudentius in libro Ymnorum 'hoc sui dat pignus oris ut ferunt orarium'; [23] et oro -as, ore dicere, rogare, ore ratiocinari, unde hec oratio -onis, quasi oris ratio, et est ethymologia. Et, testante Augustino, oratio quincuplex est, 'est enim oratio copulata et ligata in metris, absoluta in prosis, allocutiva in epistulis, disputativa in dialogis, relativa in hystoriis'. Item oratio bipartitur: orationum alia est perfecta, alia imperfecta. Perfecta quinquepartito dividitur, testante Boetio: alia enim est indicativa, alia imperativa, alia interrogativa, alia optativa, alia deprecativa, idest vocativa. [24] Et hinc hec oratiuncula -le, et oratorius -a -um, et hoc oratorium, locus orandi, tantum orationi consecratus, in quo nemo aliquid agere debet nisi tantum ad quod factum est, unde et nomen accepit. [25] Et componitur adoro -as, unde hoc ador indeclinabile, quoddam genus frumenti unde fìebat panis immolaticius, quem qui immolabat Dominum adorabat, unde adoreus -a -um, et adorinus -a -um, et hec Adorea, dea frumenti, et quedam vestis triumphalis: Macrobius De Saturnalibus 'stabat adolescens amictus adoreis triumphalibus'; [26] et exoro -as, valde orare, deprecari, sed pro-prie cum effectu rei que petitur; aliter non proprie dicitur quis exorare: est enim exorare, proprie, impetrare vel cum impetratione rogare, [27] unde hic et hec exorabilis -le, qui facile potest exorari, scilicet concedere rogata, et componitur inexorabilis -le, idest non exorabilis, qui facile non potest exorari, scilicet concedere rogata; hinc etiam dicitur 'inexorabile odium quod inter eos est', idest tale quod pacifìcari vel exorari ad pacem non potest; [28] et hinc exorabiliter adverbium; peroro -as, idest valde orare vel potius perfecte orare, idest cum perfectione et effectu, scilicet oratione impetrare quod petitur, ad effectum ducere. Oro -as activum est cum omnibus suis compositis et producitur o. [29] Item ab os hec oria -e, frenum, quia ori imponitur, et oricus -a -um, idest loquax, et hoc oraculum -i, divinum responsum, quia ore petitur et ore datur; et oraculum, locus ubi datur et accipitur oraculum. [30] Item ab os hoc os -sis, quod antiqui dicebant hoc ossum, quod sepe in Plauto (Capt. 135; Men. 855) et Augusti no De vera religione (doctr. christ. 3, 7) invenitur. Et dicuntur ossa ab ore, quia in ore pateant apertius quam alibi, immo in alia parte corporis non patent: nam ubique cute et visceribus obtecta celantur. [31] Vel dicuntur ossa ab uro, quasi usta, quia olim cremarentur. Et inde osseus -a -um, de ossibus existens, factus, vel ad ossa pertinens, vel ossibus plenus, et ossosus -a -um, idest ossibus plenus, [32] et ossim vel ossatim adverbia, ossa frangendo vel per ossa, scilicet de osse in os, et hoc ossulum, vel ossillum, vel oscillum, vel ossiculum, parvum os: Macrobius De Saturnalibus inferentes non hominum capita, sed ossilla ad humanam effigiem simulacra'; [33] et inde ossillo -as, verberare vel scindere unde Plautus in Amphitrione: 'qui michi advenienti os ossillet'. Item ab os osso -as, ossa dare, vel osse percutere, vel osse preparare; [34] et componitur exosso -as, idest laniare, discindere, discutere, ossa extrahere; unde Plautus in Amphytrione 'hic me quasi murenam exossare cupit'; inosso -as, ossa immittere; et est activum cum omnibus suis compositis. [35] Os componitur ossifragus -a -um, idest ossa frangens, unde hoc ossifragium, idest ossium fractio, sicut dicimus aliquem fecisse ossifragium, qui os alicuius fregit; et ex eiusdem composito hic ossifragus, quedam avis que ossa ab alto dimittit et frangit. [36] Os -ris componitur cum exeo et dicitur hec orexis -xis, idest vomitus qui exit ab ore: Iuvenalis 'rapidam facturus orexim', unde hec orexia -e, idest polifagia, idest multa comestio, nimium desiderium comedendi, et contingit hec infirmitas cum extra naturam comeditur; [37] et cum cito -as, quod est moveo, et dicitur oscito -as, idest os aperire, ore hyare, bataclare: Persius 'oscitat externum dissutis undique malis', [38] et inde oscitatio et hic oscitatus -tus -tui et hoc oscitamen, bataclatio, immoderata oris apertio, et hec oscedo -nis, quedam infirmitas qua infantium ora exulcerantur, dieta ex languore oscitantium; [39] et cum pilo -as, quod est in pila tundere, et dicitur oppilo -as, penultima producta, os obturare, obstruere, occludere, obtundere, et, proprie, os quasi pilare, sed ponitur simpliciter pro obturare; [40] et cum facio et dicitur hoc orifìcium, idest foramen inferius, quod etiam pro quolibet foramine ponitur: Iosephus in VII Annalium 'erat enim orrifìcium nive damnatum' et Ambrosius Super Egisippum 'ventris, inquit, sunt duo orificia'. [41] Componitur quoque orisonus -a -um, oridicus -a -um, oricanus -a -um. [42] Item os componitur cum peto et dicitur oppeto -tis, idest ore terram petere et mordere, et ponitur pro mori, et est tractum a viris fortibus qui antiquitus, cum vulnerati essent ad mortem, ne propter dolorem cogerentur aliquid turpe proferre, ore terram petebant et mordebant;. et ideo ponitur oppetere pro mori, unde Virgilius in primo Eneidos (96); [43] et cum durus et dicitur oridurus -a -um, idest aspere loquens vel qui non vult aperire os. [44] Item hostium componitur cum peto et dicitur hic et hec hospes -tis, et qui recipit et qui recipitur, quasi hostipes, idest hostium petens, quia hostio pedem inferat. Antiquitus hospes qui recipiebat et hospes qui recipiebatur veniebant ad hostium et ponebant pedem in eo et firmabant quod unus non deciperet alium, unde et qui recipit et qui recipitur hospes dicitur; uterque enim, pedem in hostio ponendo, amicitie pactum firmabant. [45] Quod autem dicitur hospes quasi hostium petens ethymologia est. Unde facilis, benignus, aptus et qui adventum amicorum non subterfugit sed eis se libenter ad hostium exponit hospitalis homo dicitur; [46] et inde hec hospita -e et hospitus -a -um, quod componitur inhospitus, sed de istis duobus nominibus non invenitur nisi illa terminano que est in -a, in quocunque casu sit et in utroque numero. Invenitur ergo nominativus et vocativus et ablativus singularis in feminino genere, et nominativus et accusativus et vocativus pluralis in neutro genere, scilicet hospita et inhospita. [47] Et hospitor -aris; si attribuatur recipienti, sensus est: 'hospitor te', idest 'in hospitium te recipio'; si attribuatur ei qui recipitur, sensus est: 'ego hospitor tecum', idest 'in hospitio tuo tecum maneo, vel in alio'; et, si attribuatur ei qui recipitur et construatur cum accusativo, sensus est: 'hospitor te', idest 'in hospitium a te recipior', unde olim erat commune et construebatur sic: 'ego hospitor te' et 'ego hospitor a te'; quod competentius est, scilicet ut dicatur esse commune et construatur ad modum communis verbi. [48] Et hinc verbalia, et hic et hec hospitabilis -le, qui libenter hospitatur vel qui est dignus ut recipiatur in hospitium, et componitur inhospitabilis. [49] Item ab hospes hic et hec hospitalis -le, qui benignus et pronus est ad hospitandum, et componitur inhospitalis -le. Et hospitale -lis, ubi peregrini suscipiuntur in hospitium, unde hic hospitalarius, custos hospitalis vel qui est de hospitali, et hec hospitalaria -e, in eodem sensu. [50] Item ab hospes hoc hospitium, ubi quis ad tempus hospitali iure inhabitat et inde transiens migrat. Hospitium ergo scolarium est, sed domus burgensis, qui eam locat; [51] et hinc hoc hospitiolum diminutivum et hic hospitiarius et hec hospitiaria, idest custos hospitii. [52] Hostio componitur abhostio -stis, cohostio -stis, perhostio -stis, et est activum cum omnibus suis compositis.