Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

H 32

[1] Hic HYBERUS -ri fluvius est Yspanie, unde hec Hyberia -e dieta est Yspania, et hinc hyberus -a -um gentile, et hec Hybernia -e dieta est ab Hyberia, quia eius priores partes Hiberiam intendunt; vel potius derivatur ab hybernus -a -um, ut superius diximus. [2] Et nota quod Hyberus gentile designat et gentem Yspanie et quemlibet de illa gente, et, causa differentie ad nomen fluvii, apocopatur ab auctoribus nominativus tantum, [3] et dicitur hyber -a -um vel hic Hyber -ri, et hinc hic Yber -ris, nomen alterius gentis ab Hyberis profecte, que est ultra Armeniam.