Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

H 17

[1] HEREO -es hesi hesum tria signifìcat, idest inniti et dubitare et morari sive manere; [2] unde hic echinnus -ni, parvus et semipedalis pisciculus, sic dictus quia herendo navem retineat: licet ruant venti, licet seviant procelle, navis tamen quasi radicata in mari stare videtur nec moveri, non retinendo sed tantummodo adherendo, ut enim dicit beatus Augustinus 'non contingit hoc ex propria fortitudine, sed ex natura eius'; hunc Latini moram appellant, quia cogat morari navigia; [3] et hinc dicitur hic hechinnus, vas ad similitudinem illius piscis factum, unde Oratius 'astat hechinnus'. [4] Item ab hereo hec heremus -mi, per contrari um, quia numquam vel raro fìat ibi mansio: heremus enim est invia solitudo ubi numquam habitatum est, desertum ubi aliquando habitatum est et derelictum; [5] vel heremus a removeo, quasi remota ab aspectu hominum; unde hoc heremium, idest heremus, et heremicus -a -um et hic et hec heremita -te, quasi ab aspectu hominum remotus: moratur enim in heremo solitarius, idem et anachoreta; unde heremiticus -a -um. [6] Heremus componitur hic et hec heremicola -le, heremum colens, hic et hec heremipeta -te, qui petit heremum. [7] Item ab hereo hec hedera -e, quia arboribus rependo adhereat, vel ab hedus, ut supra diximus, quia edis ob lactis abundantiam in escam a veteribus prebebatur: quod autem dicitur hedera edita petens vel editis herens ethymologia est. Et inde hederinus -a -um. [8] Item ab hereo hec hirudo -nis, idest sanguisuga, quia carni adhereat, unde Oratius (ars 476) 'non missura cutem nisi piena cruoris hirudo'; unde hirudineus -a -um et hirudininus -a -um in eodem sensu. [9] Item ab hereo hic herebus -i, infernus, quia nimis adhereat illi quem capit, et est herebus proprie Tartarus, scilicet profundissimus locus inferorum, de quo dicitur quia in inferno nulla est redemptio: de ilio loco neminem extraxit Christus. [10] Item ab hereo pro inniti vel dubitare hec heresis -sis, idest divisio ab unitate fìdei, quia nimis adhereat illis, vel quia facit illos dubitare in fide quos invadit; vel heresis interpretatur divisio, et est grecum; [11] unde per compositionem hec dieresis et hec sineresis: dieresis est divisio in duo, scilicet quando una littera vel sillaba dividitur in duas; sineresis quasi divisorum coniunctio, scilicet quando due littere vel sillabe coeunt in unam. Et componitur a dia, quod est duo, et sin, quod est cum. [12] Vel heresis dicitur quasi elesis ab eligendo, quia id sibi unusquisque eligat quod melius esse illi videtur, ut perypatetici, epicurei, stoici vel, sicut alii, qui perversum dogma cogitantes arbitrio suo, ab ecclesia recesserunt; inde ergo heresis dieta est ab electione quam quisque arbitrio suo, ad instituenda vel suscipienda quelibet, ipse sibi eligit. [13] Nobis vero nichil ex arbitrio nostro inducere licet, sed nec eligere: huius rei apostolos Dei habemus auctores, quia nec ipsi quicquam ex suo arbitrio quod inducerent elegerunt, sed acceptam a Christo doctrinam fìdeliter nationibus assignarunt, unde, si angelus de celo aliter evangelizaverit, anathema vocabitur; [14] unde hereticus -a -um, divisus ab unitate fidei eligendo quod sibi melius videtur. Sed scismatici sunt qui ab aliis sunt segregati: solo enim gaudent congregationis discidio, quia eodem cultu et eodem ritu incedunt ut ceteri et fere eadem opinantur; heretici vero penitus alia opinantur. [15] Heresis componitur cum archos et dicitur hic et hec heresiarca -e, idest heresis princeps. [16] Item ab hereo heso -as frequentativum, sed non est in usu, et hinc hesito -as, aliud frequentativum, quod sepe invenitur pro dubitare, unde hesitatio et hinc hec hesitatiuncula diminutivum, et hesitativus -a -um, dubitativus, dubitabilis, et hesitabundus -a -um, similis dubitanti. [17] Hereo componitur adhereo -es, adniti; cohereo -es; inhereo -es, inniti, unde inherens, inherenter, hec inherentia -e; et subhereo -es, subniti. Hereo et eius composita neutra sunt et faciunt preteritum in -si et supinum in -sum et producunt hanc sillabam he-.