G 86
[1] Hic et hec GRANDIS -e, idest magnus, sed grandis ad corpus, magnus ad animam refertur, et comparatur -dior -simus, unde granditer -ius -sime adverbium, et hec granditudo -nis et hec granditas. [2] Et a grandis grandiusculus -a -um, idest aliquantulum grandis. Item a grandis grandeo -es -ui, idest esse vel fieri grandem, unde grandesco -is inchoativum. [3] Item a grandis hoc granum -ni, quia crescendo grande efficitur, et est generale cuiuslibet seminis, per excellentiam tamen frumentum dicitur granum, unde hoc granulum et granellum -li diminutiva, [4] et hoc granarium, ubi granum reponitur, et grano -as, idest granis implere; et inde graneo -es -nui, idest habere vel emittere grana, unde granesco -scis inchoativum. [5] Grano componitur congrano -as; degrano -as, grana excutere vel auferre; egrano -as, idem est; ingrano -as, intus granare vel grana in horreum immittere et reponere. Grano et eius composita sunt activa et producunt hanc sillabam gra-, [6] Item a grandis hec grando -nis, quasi grandis data, vel grando derivatur a grano propter similitudinem, et inde grandineus -a -um et grandinosus -a -um et grandino -as, grandinem emittere vel grandine percutere et devastare. [7] Item a grandis gravis -e, quia que grandia sunt gravia solent esse. Et est grave de natura, gravidum de accidenti fecunditate, ut arbor gravida pomis, et mulier gravida fetu. [8] Item graves dicimus autenticos, venerabiles, unde et contemptibiles leves dicimus, et dicitur gravis pro Consilio et constantia, quia non levi motu desilit, sed fìxa constantie gravitate consistit; et comparatur -vior -simus; unde graviter -ius -sime adverbium, ponderose, vehementer, moleste, [9] et hec gravitudo -nis et hec gravitas -tis, fìrmitas, venerabilitas, maiestas, et hec gravedo -nis: gravitas ex pondere animi et sententie constat, sed gravedo -nis gravitudo corporis est. [10] Item quinta etas dicitur gravitas, que est declinatio a iuventute in senectutem, nondum senectus sed iam non iuventus. [11] Item a gravis venit gravastellus -li, idest aliquantulum gravis, unde Plautus in Epico 'que est hec muliercula et ille gravastellus qui advenit'; et gravo -as, unde graveo -es, idest esse vel fieri gravem, et hinc gravesco inchoativum. [12] Gravo componitur aggravo -as; degravo -as, idest valde gravare vel deorsum, vel exonerare, alleviare; ingravo -as: ingravatur pondere alieno, sed gravatur suo; pregravo -as, pre aliis gravare. Gravo et eius composita sunt activa et corripiunt hanc sillabam gra-. [13] Item a gravis gravidus -a -um: gravida est que est proxima partui, quia iam gravetur; pregnans vero que concepit. Gravidus comparatur -dior -simus, unde hec graviditas -tis et gravido -as, activum. [14] Gravis componitur pregravis, quamgravis, idest valde gravis, et gravisonus et gravidicus, gravilocus. [15] Item a gravis grossus -a -um, et comparatur; hec grossitas et hec grossitudo et hec grossities -ei, et hic grossus -si, et sunt grossi ficus immature inhabiles ad edendum, et proprie primitive, que ad pulsum venti facile cadunt, unde in Evangelio. [16] Item a grossus grossulus -a -um diminutivum, et grosso -as, grossum facete, et componitur congrosso -as; degrosso -as, subtiliare; ingrosso -as; et est activum cum omnibus suis compositis. Item a grosso grosseo -es, idest esse vel fieri grossum, et hinc grossesco inchoativum. [17] Grandis componitur pregrandis, tamgrandis, quamgrandis, idest valde grandis, grandevus -a -um, idest grandis evi, scilicet senex, et grandilocus -a -um, et grandisonus -a -um.